trlat_Confessiones_ VIII317_144

Hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc in ea, quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo, qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est; ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? Quid est, quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? An is est modus earum, et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locares et suis quaeque temporibus ageres? Ei mihi, quam excelsus es in excelsis et quam profundus in profundis ! Et nusquam recedis, et vix redimus ad te.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ VIII317_182

Potrebbero interessarti anche...