trlat_Confessiones_ VIII310_246

Videbam enim plenam Ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat, quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat valde non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Iam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi, sed adhuc tenaciter colligabar ex femina, nec me prohibebat Apostolus coniugari, quamvis exhortaretur ad melius maxime volens omnes homines sic esse, ut ipse erat. Sed ego infirmior eligebam molliorem locum et propter hoc unum volvebar in ceteris languidus et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus, quas nolebam pati, congruere cogebar vitae coniugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore veritatis esse spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum; sed, qui potest, inquit, capere, capiat. Vani sunt certe omnes homines, quibus non inest Dei scientia, nec de his, quae videntur bona, potuerunt invenire eum, qui est. At ego iam non eram in illa vanitate; transcenderam eam et contestante universa creatura inveneram te Creatorem nostrum et Verbum tuum apud te Deum tecumque unum Deum, per quod creasti omnia. Et est aliud genus impiorum, qui cognoscentes Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt. In hoc quoque incideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum posuisti, ubi convalescerem, quia dixisti homini: Ecce pietas est sapientia, et: Noli velle videri sapiens, quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Et inveneram iam bonam margaritam, et venditis omnibus, quae haberem, emenda erat, et dubitabam.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ VIII310_338

Potrebbero interessarti anche...