trlat_Confessiones_ VII299_68

Et inspexi cetera infra te et vidi nec omnino esse nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. Id enim vere est, quod incommutabiliter manet. Mihi autem inhaerere Deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. Ille autem in se manens innovat omnia ; et Dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ VII299_87

Potrebbero interessarti anche...