trlat_Confessiones_ VI272_253

Hunc ergo Romae inveneram, et adhaesit mihi fortissimo vinculo mecumque Mediolanum profectus est, ut nec me desereret et de iure, quod didicerat, aliquid ageret secundum votum magis parentum quam suum. Et ter iam assederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur eos, qui aurum innocentiae praeponerent. Temptata est quoque eius indoles non solum illecebra cupiditatis sed etiam stimulo timoris. Romae assidebat comiti largitionum Italicianarum. Erat eo tempore quidam potentissimus senator, cuius et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. Voluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges illicitum; restitit Alypius. Promissum est praemium; irrisit animo. Praetentae minae; calcavit mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum et innumerabilibus praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum vel amicum non optaret vel non formidaret inimicum. Ipse autem iudex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat, sed in istum causam transferens ab eo se non permitti asserebat, quia et re vera, si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem paene iam illectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi conficiendos curaret, sed consulta iustitia deliberationem in melius vertit utiliorem iudicans aequitatem, qua prohibebatur, quam potestatem, qua sinebatur. Parvum est hoc; sed qui in parvo fidelis est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit inane, quod tuae veritatis ore processit: Si in iniusto mammona fideles non fuistis, verum quis dabit vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? Talis ille tunc inhaerebat mihi mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus vitae modus.

Potrebbero interessarti anche...