trlat_Confessiones_ VI267_179

Congemiscebamus in his qui simul amice vivebamus, et maxime ac familiarissime cum Alypio et Nebridio ista colloquebar. Quorum Alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. Nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et postea Carthagini et diligebat me multum, quod ei bonus et doctus viderer, et ego illum propter magnam virtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. Gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam circensium. Sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quamdam simultatem, quae inter me et patrem eius erat exorta. Et compereram, quod circum exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus vel etiam perdidisse mihi videbatur. Sed monendi eum et aliqua cohercitione revocandi nulla erat copia vel amicitiae benevolentia vel iure magisterii. Putabam enim eum de me cum patre sentire, ille vero non sic erat. Itaque postposita in hac re patris voluntate salutare me coeperat veniens in auditorium meum et audire aliquid atque abire.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ VI267_242

Potrebbero interessarti anche...