trlat_Confessiones_ V229_74

Et quoniam multa philosophorum legeram memoriaeque mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis Manichaeorum longis fabulis, et mihi probabiliora ista videbantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quamquam eius Dominum minime invenerint. Quoniam magnus es, Domine, et humiliarespicis, excelsa autem a longe cognoscis, nec propinquas nisi obtritis corde nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam et dimetiantur sidereas plagas et vestigent vias astrorum.

Clic per vedere traduzione  trit_Confessiones_ V229_98

Potrebbero interessarti anche...