trlat_Confessiones_ V226_98
Eant et fugiant a te inquieti iniqui. Et tu vides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia et ipsi turpes sunt. Et quid nocuerunt tibi? Aut in quo imperium tuum dehonestaverunt a caelis usque in novissima iustum et integrum? Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua ? Aut ubi tu non invenis eos? Sed fugerunt, ut non viderent te videntem se atque excaecati in te offenderent (quia non deseris aliquid eorum, quae fecisti ) in te offenderent iniusti et iuste vexarentur, subtrahentes se lenitati tuae et offendentes in rectitudinem tuam et cadentes in asperitatem tuam.