trlat_Codex_Canonici_Iuris1292_58

Can. 841 — Cum sacramenta eadem sint pro universa Ecclesia et ad divinum depositum pertineant, unius supremae Ecclesiae auctoritatis est probare et definire quae ad eorum validitatem sunt requisita, atque eiusdem aliusve auctoritatis competentis, ad normam can. 838, §§ 3 et 4, est decernere quae ad eorum celebrationem, administrationem et receptionem licitam necnon ad ordinem in eorum celebratione servandum spectant.

Clic per vedere traduzione  trit_Codex_Canonici_Iuris1292_71

Potrebbero interessarti anche...