TL_Vetus Testamentum – Libri Samuelis I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

18
1 Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones.
2 Et divisit David populum in tres partes: tertiam partem sub manu Ioab et tertiam sub manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam in manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: “ Egrediar et ego vobiscum ”.
3 Et respondit populus: “ Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis nobis ex urbe praesidio ”.
4 Ad quos rex ait: “ Quod vobis rectum videtur, hoc faciam ”. Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
5 Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: “ Leniter mihi agite cum puero Absalom ”. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
6 Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim.
7 Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David; factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium hominum.
8 Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa.
9 Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit.
10 Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: “ Vidi Absalom pendere de quercu ”.
11 Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: “ Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ”.
12 Qui dixit ad Ioab: “ Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: “Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!”.
13 Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso ”.
14 Et ait Ioab: “ Non ita praestolabor coram te ”. Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu;
15 et cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.
16 Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel, quia Ioab retinuit populum.
17 Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.
18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: “ Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei ”. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem.
19 Achimaas autem filius Sadoc ait: “ Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius ”.
20 Ad quem Ioab dixit: “ Non es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis bona, eo quod filius regis est mortuus ”.
21 Et ait Ioab Aethiopi: “ Vade et nuntia regi, quae vidisti ”. Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit.
22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: “ Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem! ”. Dixitque Ioab: “ Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio ”.
23 Qui respondit: “ Quidquid evenerit, curram ”. Et ait ei: “ Curre! ”. Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem.
24 David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum
25 et exclamans indicavit regi. Dixitque rex: “ Si solus est, bonus est nuntius in ore eius ”. Properante autem illo et accedente propius,
26 vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: “ Apparet mihi homo currens solus ”. Dixitque rex: “ Et iste bonus est nuntius ”.
27 Speculator autem: “ Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc ”. Et ait rex: “ Vir bonus est et nuntium portans bonum venit ”.
28 Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “ Pax! ”. Et adorans regem pronus in terram ait: “ Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem! ”.
29 Et ait rex: “ Estne pax puero Absalom? ”. Dixitque Achimaas: “ Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit ”.
30 Ad quem rex: “ Recede, ait, et sta illic ”. Cumque ille recessisset et staret,
31 apparuit Aethiops et veniens ait: “ Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te ”.
32 Dixit autem rex ad Aethiopem: “ Estne pax puero Absalom? ”. Cui respondens Aethiops: “ Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum! ”.

19
1 Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: “ Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi! ”.
2 Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.
3 Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo; audivit enim populus in die illa dici: “ Dolet rex super filio suo ”.
4 Et furtim ingressus est populus in die illa civitatem, quomodo reverti solet populus confusus, cum fugit de proelio.
5 Porro rex operuit vultum suum et clamabat voce magna: “ Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi! ”.
6 Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit: “ Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam hodie et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum.
7 Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi.
8 Nunc igitur surge et procede et loquere ad cor servorum tuorum; iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala, quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens ”.
9 Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege.
Israel autem fugerat in tabernacula sua.
10 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens: “ Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum; et nunc fugit de terra ab Absalom.
11 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem? ”.
12 Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: “ Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam?
13 Fratres mei vos, os meum et caro mea vos; quare novissimi reducitis regem?
14 Et Amasae dicite: Nonne os meum es et caro mea? Haec faciat mihi Deus et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab! ”.
15 Et inclinavit cor omnium virorum Iudae quasi viri unius; miseruntque ad regem dicentes: “ Revertere tu et omnes servi tui ”.
16 Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem; et Iuda venit in Galgala, ut occurreret regi et traduceret eum Iordanem.
17 Festinavit autem Semei filius Gera Beniaminita de Bahurim et descendit cum viris Iudae in occursum regis David;
18 mille viri de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Irruperant autem Iordanem iam ante regem
19 et transierant vada, ut traducerent domum regis et facerent iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transiturus esset Iordanem,
20 dixit ad eum: “ Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo.
21 Agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis ”.
22 Respondens vero Abisai filius Sarviae dixit: “ Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia maledixit christo Domini? ”.
23 Et ait David: “ Quid mihi et vobis, filii Sarviae, quia efficimini mihi hodie in satan? Ergone hodie interficietur vir in Israel? An ignoro hodie me factum regem super Israel? ”.
24 Et ait rex Semei: “ Non morieris! ”. Iuravitque ei.
25 Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace.
26 Cumque de Ierusalem occurrisset regi, dixit ei rex: “ Quare non venisti mecum, Meribbaal? ”.
27 Qui respondens ait: “ Domine mi rex, servus meus decepit me! Nam dixeram ei ego famulus tuus: Sternere faciam mihi asinum et ascendens abibo cum rege; claudus enim sum servus tuus.
28 Insuper et fraudulenter accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es; fac, quod placitum est tibi.
29 Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi; tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae. Quid ultra igitur habeo iustitiae, ut vociferer ad regem? ”.
30 Ait ergo ei rex: “ Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones ”.
31 Responditque Meribbaal regi: “ Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam! ”.
32 Berzellai quoque Galaadites descenderat de Rogelim et traduxit regem Iordanem, ut dimitteret eum ad Iordanem.
33 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius; et ipse praebuerat alimenta regi, cum moraretur in Mahanaim; erat quippe vir dives nimis.
34 Dixit itaque rex ad Berzellai: “ Veni mecum et praebebo tibi alimenta apud me in Ierusalem ”.
35 Et ait Berzellai ad regem: “ Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Ierusalem?
36 Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi?
37 Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum. Et cur dabit rex mihi hanc vicissitudinem?
38 Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur ”.
39 Dixitque rex: “ Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei, quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis ”.
40 Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum.
41 Transivit ergo rex in Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iudae traduxerat regem, et etiam media pars populi Israel.
42 Et ecce omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: “ Quare te furati sunt fratres nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo? ”.
43 Et respondit omnis vir Iudae ad virum Israel: “ Quia propior mihi est rex. Cur irasceris super hac re? Numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt? ”.
44 Et respondit vir Israel ad virum Iudae et ait: “ Decem partes mihi sunt in rege et ideo etiam in David. Ego sum potior te; cur contempsisti me? Et non ego prior locutus sum, ut reducerem regem meum? ”. Durius autem responderunt viri Iudae viris Israel.

20
1 Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri Beniaminita; et cecinit bucina et ait:
“ Non est nobis pars in David,
neque hereditas in filio Isai!
Vir Israel, in tabernacula tua! ”.
2 Et separatus est omnis vir Israel a David secutusque est Seba filium Bochri; viri autem Iudae adhaeserunt regi suo a Iordane usque Ierusalem.
3 Cumque venisset rex in domum suam Ierusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens. Et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes.
4 Dixit autem rex Amasae: “ Convoca mihi omnes viros Iudae in diem tertium et tu adesto praesens ”.
5 Abiit ergo Amasa, ut convocaret Iudam; et moratus est ultra tempus, quod ei constituerat.
6 Ait autem David ad Abisai: “ Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos ”.
7 Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
8 Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa venerat ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo super lumbos gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam cecidit.
9 Dixitque Ioab ad Amasam: “ Estne pax tibi, mi frater? ”. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, ut oscularetur eum.
10 Porro Amasa non observavit gladium in manu Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri.
11 Interea quidam de pueris Ioab stetit iuxta cadaver Amasae et dixit: “ Qui esse vult cum Ioab et pro David, sequatur Ioab! ”.
12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum; et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento, cum videret quod omnes transeuntes propter eum subsisterent.
13 Amoto igitur illo de via, transibat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri.
14 Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in Abelbethmaacha; omnesque Bochritae congregati sunt et ingressi sunt etiam post eum.
15 Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abelbethmaacha et fuderunt contra civitatem aggerem, qui stetit contra antemurale; et omnis populus, qui erat cum Ioab, moliebatur destruere muros.
16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate: “ Audite, audite! Dicite Ioab: “Appropinqua huc, et loquar tecum” ”.
17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi: “ Tu es Ioab? ”. Et ille respondit: “ Ego ”. Ad quem sic locuta est: “ Audi sermones ancillae tuae ”. Qui respondit: “ Audio ”.
18 Rursumque illa: “ Sermo, inquit, dicebatur in vetere proverbio: “Interrogent in Abel, et sic perficient rem”.
19 Ego pacifica fidelium Israel, et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israel. Quare praecipitas hereditatem Domini? ”.
20 Respondensque Ioab ait: “ Absit, absit hoc a me; non praecipito neque demolior.
21 Non se sic habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David; tradite illum solum, et recedam a civitate”. Et ait mulier ad Ioab: “ Ecce, caput eius mittetur ad te per murum ”.
22 Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem.
23 Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem filius Ioiadae super Cherethaeos et Phelethaeos;
24 Adoniram vero super onera; porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
25 Siva autem scriba, Sadoc vero et Abiathar sacerdotes;
26 Hira quoque Iairites erat sacerdos David.

21
1 Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: “ Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas ”.
2 Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos — porro Gabaonitae non sunt de filiis Israel, sed reliquiae Amorraeorum; filii quippe Israel iuraverant eis, sed voluit Saul percutere eos zelo suo pro filiis Israel et Iudae —;
3 dixit ergo David ad Gabaonitas: “ Quid faciam vobis? Et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini? ”.
4 Dixeruntque ei Gabaonitae: “ Non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet interficere hominem de Israel ”. Ad quos ait: “ Quod ergo dixeritis, faciam vobis ”.
5 Qui dixerunt regi: “ De filiis viri, qui attrivit nos et cogitavit delere nos ita ut ne unus quidem nostrum residuus esset in cunctis finibus Israel,
6 dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis Domino in Gabaon in monte Domini ”. Et ait rex: “ Ego dabo ”.
7 Pepercitque rex Meribbaal filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
8 Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia, quos peperit Saul, Armoni et Meribbaal, et quinque filios Merob filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
9 et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
10 Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem.
11 Et nuntiata sunt David, quae fecerat Respha filia Aia concubina Saul.
12 Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe,
13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius; et colligentes ossa eorum, qui suspensi fuerant,
14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in Sela, in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia, quae praeceperat rex; et repropitiatus est Deus terrae post haec.
15 Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David.
16 Iesbibenob, qui fuit de genere Rapha — ferrum hastae trecentos siclos appendebat — et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David;
17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes: “ Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel ”.
18 Fuitque rursum bellum in Gob contra Philisthaeos; tunc percussit Sobbochai de Husa Saph de stirpe Rapha.
19 Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.
20 Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et is quoque erat de origine Rapha,
21 exprobravit Israel; percussit autem eum Ionathan filius Samma fratris David.
22 Hi quattuor erant de genere Rapha ex Geth et ceciderunt per manum David et servorum eius.

22
1 Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,
2 et ait:
“ Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;
3 Deus meus, rupes mea, in quam confugiam,
scutum meum et cornu salutis meae!
Munimentum meum et refugium meum.
Salvator meus, de violentia liberabis me.
4 Laudabilem invocabo Dominum
et ab inimicis meis salvus ero.
5 Quia circumdederunt me fluctus mortis,
torrentes Belial terruerunt me;
6 praeoccupaverunt me laquei mortis.
7 In tribulatione mea invocavi Dominum
et ad Deum meum clamavi;
et exaudivit de templo suo vocem meam,
et clamor meus venit ad aures eius.
8 Commota est et contremuit terra;
fundamenta caelorum concussa sunt
et conquassata, quoniam iratus est.
9 Ascendit fumus de naribus eius,
et ignis de ore eius vorabat;
carbones incensi sunt ab eo.
10 Et inclinavit caelos et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
11 Et ascendit super cherub et volavit
et devolavit super pennas venti.
12 Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum,
tenebrosas aquas, nubes densissimas.
13 Prae fulgore in conspectu eius
incensi sunt carbones ignis.
14 Intonuit de caelo Dominus,
et Excelsus dedit vocem suam.
15 Misit sagittas et dissipavit eos,
fulguravit fulmina et conturbavit eos.
16 Et apparuerunt effusiones maris,
et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione Domini,
ab inspiratione spiritus furoris eius.
17 Misit de excelso et assumpsit me,
traxit me de aquis multis;
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo,
ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.
19 Praevenerunt me in die afflictionis meae,
et factus est Dominus firmamentum meum;
20 et eduxit me in latitudinem,
liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi,
22 quia custodivi vias Domini
et non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo,
et a praeceptis eius non recessi;
24 et fui immaculatus cum eo
et custodivi me ab iniquitate mea.
25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eris
et cum viro innocente innocens eris;
27 cum electo electus eris
et cum perverso callidus eris.
28 Et populum pauperem salvum facies
et oculos superborum humiliabis,
29 quia tu lucerna mea, Domine,
et Deus meus illuminat tenebras meas.
30 In te enim aggrediar hostium turmas,
in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, immaculata via eius,
eloquium Domini igne examinatum;
scutum est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis est Deus praeter Dominum?
Et quae rupes praeter Deum nostrum?
33 Deus, qui accinxit me fortitudine
et complanavit perfectam viam meam,
34 coaequans pedes meos cervis
et super excelsa statuens me;
35 docens manus meas ad proelium,
et tendunt arcum aereum brachia mea.
36 Dedisti mihi clipeum salutis tuae,
et exauditio tua magnificavit me.
37 Dilatasti gressus meos subtus me,
et non sunt infirmati tali mei.
38 Persequebar inimicos meos et conterebam
et non convertebar, donec consumerem eos.
39 Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent:
ceciderunt sub pedibus meis.
40 Accinxisti me fortitudine ad proelium,
incurvasti insurgentes in me subtus me.
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
odientes me, et disperdidi eos.
42 Clamaverunt, et non erat qui salvaret,
ad Dominum, et non exaudivit eos.
43 Contrivi eos ut pulverem terrae,
quasi lutum platearum comminui eos.
44 Salvasti me a contradictionibus populi mei,
constituisti me in caput gentium.
Populus, quem ignorabam, servit mihi,
45 filii alieni blandiuntur mihi,
auditu auris oboediunt mihi.
46 Filii alieni defluunt
et contremiscunt ex arcibus suis.
47 Vivit Dominus, et benedicta petra mea,
et exaltetur Deus, petra salutis meae.
48 Deus, qui das vindictas mihi
et deicis populos sub me.
49 Qui educis me ab inimicis meis
et ab insurgentibus in me elevas me;
a viro iniquo liberas me.
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,
et nomini tuo cantabo:
51 Magnificat salutes regis sui
et facit misericordiam christo suo David
et semini eius in sempiternum ”.

23
1 Haec autem sunt verba David novissima:
“ Dixit David filius Isai,
dixit vir constitutus in alto,
christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.
3 Locutus est Deus Israel,
mihi dixit Petra Israel:
“Dominator hominum iustus,
dominator in timore Dei
4 est sicut lux aurorae, oriente sole,
mane absque nubibus;
de splendore post pluviam
herba oritur de terra”.
5 Nonne sic est domus mea cum Deo?
Quia pactum aeternum statuit mihi,
dispositum in omnibus atque munitum.
Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile
nonne faciet germinare?
6 Praevaricatores autem
quasi spinae abiectae universi,
quae non tolluntur manibus;
7 et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensae comburentur ”.
8 Haec nomina fortium David:
Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
9 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.
11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.
14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”.
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino
17 dicens: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta
19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.
22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.
23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
25 Samma de Harod, Elica de Harod,
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,
31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,
33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.
34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,
35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab,
36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,
37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39 Urias Hetthaeus.
Omnes triginta septem.

24
1 Et addidit furor Domini ira sci contra Israel; commovit que David contra eos dicens: “ Vade, numera Israel et Iudam ”.
2 Dixitque rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant cum eo: “ Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius ”.
3 Dixitque Ioab regi: “ Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi? ”.
4 Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel.
5 Cumque pertransissent Iordanem, inceperunt ab Aroer et ab urbe, quae est in media valle, transeuntes ad Gaditas et ad Iazer.
6 Et pervenerunt in Galaad et in terram Hetthaeorum in Cades et venerunt in Dan. Et a Dan converterunt se ad Sidonem
7 et pervenerunt ad arcem Tyri et omnes urbes Hevaei et Chananaei exieruntque ad Nageb Iudae in Bersabee.
8 Et, lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Ierusalem.
9 Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum.
10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: “ Peccavi valde in hoc facto; nunc vero precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis ”.
11 Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten, videntem David, dicens:
12 “ Vade et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio; elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi ”.
13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: “ Aut tribus annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem ”.
14 Dixit autem David ad Gad: “ Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini — multae enim misericordiae eius sunt — quam in manu hominum! ”.
15 Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum.
16 Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: “ Sufficit; nunc contine manum tuam! ”.
Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei.
17 Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: “ Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei ”.
18 Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: “ Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Iebusaei ”.
19 Et ascendit David iuxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus.
20 Conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se
21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait: “ Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum? ”. Cui David ait: “ Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset interfectio, quae grassatur in populo ”.
22 Et ait Areuna ad David: “ Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum.
23 Omnia dat Areuna, o rex, regi ”. Dixitque Areuna ad regem: “ Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum! ”.
24 Cui respondens rex ait: “ Nequaquam; sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita ”. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta.
25 Et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica.
Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.