Vetus Testamentum – Libri Samuelis I – II
Liber Primus 1 1 Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus. 2 Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. 3 Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret...