TL_Vetus Testamentum – Libri Samuelis I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

13
1 Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David.
2 Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
3 Erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde.
4 Qui dixit ad eum: “ Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Cur non indicas mihi? ”. Dixitque ei Amnon: “ Thamar sororem Absalom fratris mei amo ”.
5 Cui respondit Ionadab: “ Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: “Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius” ”.
6 Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: “ Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius ”.
7 Misit ergo David ad Thamar domum dicens: “ Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum ”.
8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui; ille autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit et conficiens in oculis eius coxit sorbitiunculas.
9 Tollensque sartaginem effudit, quod coxerat, et posuit coram eo. Noluit comedere; dixitque Amnon: “ Eicite universos a me ”. Cumque exissent omnes,
10 dixit Amnon ad Thamar: “ Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua ”. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam et ait: “ Veni, cuba mecum, soror mea ”.
12 Quae respondit ei: “ Noli, frater mi, noli opprimere me! Neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc.
13 Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi ”.
14 Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa.
15 Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: “ Surge, vade! ”.
16 Quae respondit ei: “ Ne fiat, frater mi, quia maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me expellens me, quam quod ante fecisti ”. Et noluit audire eam;
17 sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: “ Eice hanc a me foras et claude ostium post eam ”.
18 Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam.
19 Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans.
20 Dixit autem ei Absalom frater suus: “ Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac ”. Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui.
21 Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
23 Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim; et vocavit Absalom omnes filios regis.
24 Venitque ad regem et ait ad eum: “ Ecce tondentur oves servi tui; veniat, oro, rex cum servis suis ad servum tuum ”.
25 Dixitque rex ad Absalom: “ Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te ”. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
26 Et ait Absalom: “ Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus ”. Dixitque ad eum rex: “ Cur vadet tecum? ”.
27 Coegit itaque eum Absalom, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis.
Fecitque Absalom convivium quasi convivium regis.
28 Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: “ Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes ”.
29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt.
30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens: “ Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus ”.
31 Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.
32 Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: “ Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius.
33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est ”.
34 Fugit autem Absalom.
Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: “ Video homines per viam Oronaim ”.
35 Dixit autem Ionadab ad regem: “ Ecce filii regis adsunt! Iuxta verbum servi tui sic factum est ”.
36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
37 Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
38 Absalom autem, cum fugisset et venisset in Gesur, fuit ibi tribus annis.
39 Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.

14
1 Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom,
2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam: “ Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.
3 Et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi ”. Posuit autem Ioab verba in ore eius.
4 Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: “ Serva me, rex ”.
5 Et ait ad eam rex: “ Quid causae habes? ”. Quae respondit: “ Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est vir meus.
6 Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat, qui eos interveniens prohibere posset; et percussit alter alterum et interfecit eum.
7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit: “Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem”. Et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram ”.
8 Et ait rex ad mulierem: “ Vade in domum tuam, et ego iubebo de te ”.
9 Dixitque mulier Thecuites ad regem: “ In me, domine mi rex, iniquitas et in domum patris mei; rex autem et thronus eius sit innocens ”.
10 Et ait rex: “ Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te ”.
11 Quae ait: “ Recordetur rex Domini Dei sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum ”. Qui ait: “ Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram ”.
12 Dixit ergo mulier: “ Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum ”. Et ait: “ Loquere ”.
13 Dixitque mulier: “ Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum.
14 Omnes morimur et quasi aquae sumus, quae delabuntur in terram, quae non colliguntur; nec tamen vult perire Deus animam, sed retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est.
15 Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae.
16 Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui vult delere me et filium meum simul de hereditate Dei.
17 Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum! ”.
18 Et respondens rex dixit ad mulierem: “ Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo ”. Dixitque mulier: “ Loquatur dominus meus rex ”.
19 Et ait rex: “ Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis? ”. Respondit mulier et ait: “ Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad sinistram potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex; servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec;
20 ut verterem figuram rei huius, servus tuus Ioab fecit istud. Tu autem, domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intellegas omnia, quae fiunt super terram ”.
21 Et ait rex ad Ioab: “ Ecce hoc facio; vade igitur et revoca puerum Absalom ”.
22 Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab: “ Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui ”.
23 Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem.
24 Dixit autem rex: “ Revertatur in domum suam et faciem meam non videat ”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit.
25 Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde laudaretur, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
26 Et quando tondebatur capillus — semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries — ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere regio.
27 Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma.
28 Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit.
29 Misit itaque ad Ioab, ut mitteret eum ad regem; qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire,
30 dixit servis suis: “ Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni ”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “ Succenderunt servi Absalom agrum igni! ”.
31 Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “ Quare succenderunt servi tui segetem meam igni? ”.
32 Et respondit Absalom ad Ioab: “ Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me ”.
33 Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom.

15
1 Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum.
2 Et mane consurgens Absalom stabat iuxta viam portae; et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se et dicebat: “ De qua civitate es tu? ”. Qui respondens aiebat: “ Ex una tribu Israel ego sum servus tuus ”.
3 Respondebatque ei Absalom: “ Vide, sermones tui sunt boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege ”. Dicebatque Absalom:
4 “ Quis me constituat iudicem in terra, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium iudicandum, et iustificem eos? ”.
5 Sed et cum accederet ad eum homo, ut se prostraret coram illo, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum.
6 Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad iudicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel.
7 Post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem: “ Vadam, quaeso, et reddam in Hebron vota mea, quae vovi Domino.
8 Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino ”.
9 Dixitque ei rex. “ Vade in pace ”. Et surrexit et abiit in Hebron.
10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “ Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron” ”.
11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde et causam penitus ignorantes.
12 Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom.
13 Venit igitur nuntius ad David dicens: “ Toto corde universus Israel sequitur Absalom ”.
14 Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “ Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii ”.
15 Dixeruntque servi regis ad eum: “ In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus ”.
16 Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
17 Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum.
18 Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege.
19 Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: “ Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo.
20 Heri venisti, et hodie compellam te vagari nobiscum, cum ego vadam, quo iturus sum? Revertere et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciat tecum misericordiam et veritatem ”.
21 Et respondit Ethai regi dicens: “ Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, in quocumque loco fuerit dominus meus rex, sive ad mortem sive ad vitam, ibi erit servus tuus ”.
22 Et ait David Ethai: “ Veni et transi ”. Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant.
23 Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti.
24 Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate.
25 Et dixit rex ad Sadoc: “ Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam.
26 Si autem dixerit: “Non places mihi”, praesto sum: faciat, quod bonum est coram se ”.
27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: “ Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum.
28 Ecce ego morabor ad vada deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi ”.
29 Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi.
30 Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “ Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel ”.
32 Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite.
33 Et dixit ei David: “ Si veneris mecum, eris mihi oneri;
34 Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom: “Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus”, dissipabis mihi consilium Achitophel.
35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
36 Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis ”.
37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem.

16
1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini.
2 Et dixit rex Sibae: “ Quid sibi volunt haec? ”. Responditque Siba: “ Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto ”.
3 Et ait rex: “ Ubi est filius domini tui? ”. Responditque Siba regi: “ Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei” ”.
4 Et ait rex Sibae: “ Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal ”. Dixitque Siba: “ Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex ”.
5 Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens
6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant.
7 Ita autem loquebatur Semei, cum malediceret regi: “ Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial!
8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es ”.
9 Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: “ Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius ”.
10 Et ait rex: “Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?” ”.
11 Et ait rex Abisai et universis servis suis: “ Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini.
12 Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna ”.
13 Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens.
14 Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi.
15 Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo.
16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: “ Vivat rex! Vivat rex! ”.
17 Ad quem Absalom: “Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo? ”.
18 Responditque Chusai ad Absalom: “ Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo.
19 Sed, ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? Nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi ”.
20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: “ Inite consilium quid agere debeamus ”.
21 Et ait Achitophel ad Absalom: “ Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt ”.
22 Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
23 Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom.

17
1 Dixitque Achitophel ad Ab salom: “ Eligam mihi duode cim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte
2 et irruens super eum, quippe qui lassus est et solutis manibus, terrebo eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum
3 et reducam universum populum ad te, sicut revertitur sponsa ad virum suum; unius solummodo viri animam quaeris, et omnis populus erit in pace ”.
4 Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel.
5 Ait autem Absalom: “ Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat ”.
6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “ Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere ”.
7 Et dixit Chusai ad Absalom: “ Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice ”.
8 Et rursum intulit Chusai: “ Tu nosti patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo:
9 ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: “Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom”.
10 Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt.
11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium;
12 et irruemus super eum, in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram; et non remanebit de eo et de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus quidem.
13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea ”.
14 Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “ Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel ”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “ Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium;
16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: “Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est” ”.
17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur.
18 Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum.
19 Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei et sparsit super illud ptisanas, et sic res latuit.
20 Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: “ Ubi est Achimaas et Ionathan? ”. Et respondit eis mulier: “ Transierunt hinc ad aquas ”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem.
21 Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “ Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel ”.
22 Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui.
24 David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo.
25 Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab.
26 Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
27 Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabba filiorum Ammon et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim
28 obtulerunt ei stratoria et tapetia et pelves et vasa fictilia, frumentum et hordeum et farinam, frixum cicer et fabam et lentem
29 et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto.