TL_Vetus Testamentum – Libri Regum I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

22
1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
2 In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel,
3 dixitque rex Israel ad servos suos: “ Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae? ”.
4 Et ait ad Iosaphat: “ Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad? ”.
5 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui ”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Quaere, oro te, hodie sermonem Domini ”.
6 Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “ Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? ”. Qui responderunt: “ Ascende, et dabit Dominus in manu regis ”.
7 Dixit autem Iosaphat: “ Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum? ”.
8 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla ”. Cui Iosaphat ait: “ Ne loquaris ita, rex ”.
9 Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “ Festina adducere Michaeam filium Iemla ”.
10 Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.
11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam ”.
12 Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “ Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”.
13 Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: “ Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona ”.
14 Cui Michaeas ait: “ Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar! ”.
15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare? ”. Cui ille respondit: “ Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”.
16 Dixit autem rex ad eum: “ Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini ”.
17 Et ille ait:
“ Vidi cunctum Israel
dispersum in montibus
quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”.
18 Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “ Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum? ”.
19 Ille vero addens ait: “ Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
20 Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter.
21 Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”.
22 Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”.
23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum ”.
24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “ Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”.
25 Et ait Michaeas: “ Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”.
26 Et ait rex Israel: “ Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis,
27 et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace” ”.
28 Dixitque Michaeas: “ Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”.
29 Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.
30 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “ Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis ”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum.
31 Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “ Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum ”.
32 Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat;
33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.
34 Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “ Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ”.
35 Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus.
36 Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “ Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam! ”.
37 Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria.
38 Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat.
39 Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
41 Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel;
42 triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.
43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini.
44 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis.
45 Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel.
46 Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
47 Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra.
48 Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius.
49 Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.
50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “ Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ”. Et noluit Iosaphat.
51 Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis.
53 Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel;
54 servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius.

___________________

Liber Secundus

1
1 Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.
2 Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: “ Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac ”.
3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: “ Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?
4 Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ”. Et abiit Elias.
5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis: “ Quare reversi estis? ”.
6 At illi responderunt ei: “ Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris” ”.
7 Qui dixit eis: “ Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec? ”.
8 At illi dixerunt: “ Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus ”. Qui ait: “ Elias Thesbites est ”.
9 Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: “ Homo Dei, rex praecepit, ut descendas ”.
10 Respondensque Elias dixit quinquagenario: “ Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ”. Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui erant cum eo.
11 Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: “ Homo Dei, haec dicit rex: “Festina, descende!” ”.
12 Respondens Elias ait illis: “ Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius.
13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus est eum et ait: “ Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum, qui mecum sunt.
14 Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae ”.
15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “ Descende cum eo, ne timeas ”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
16 et locutus est ei: “ Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ”.
17 Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium.
18 Reliqua autem gestorum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

2
1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis;
2 dixitque Elias ad Eliseum: “ Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel ”. Cui ait Eliseus: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Cumque descendissent Bethel,
3 egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo? ”. Qui respondit: “ Et ego novi, silete ”.
4 Dixit autem ei Elias: “ Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho ”. Et ille ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Cumque venissent Ierichum,
5 accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: “ Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo? ”. Et ait: “ Et ego novi, silete ”.
6 Dixit autem ei Elias: “ Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem ”. Qui ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Ierunt igitur ambo pariter,
7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.
8 Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “ Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te ”. Dixitque Eliseus: “ Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me ”.
10 Qui respondit: “ Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit ”.
11 Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum.
12 Eliseus autem videbat et clamabat: “ Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes.
13 Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis.
14 Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: “ Ubi est Deus Eliae etiam nunc? ”. Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
15 Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: “ Requievit spiritus Eliae super Eliseum ”. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram
16 dixeruntque illi: “ Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium ”. Qui ait: “ Nolite mittere! ”.
17 Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret: “ Mittite ”. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt
18 et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis: “ Numquid non dixi vobis: Nolite ire?”.
19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: “ Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium ”.
20 At ille ait: “Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal ”. Qui cum attulissent,
21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “ Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium ”.
22 Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est.
23 Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: “Ascende, calve; ascende, calve! ”.
24 Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
25 Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.

3
1 Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis.
2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius.
3 Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis.
4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum.
5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel.
6 Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel;
7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “ Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? ”. Qui respondit: “ Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui ”.
8 Dixitque: “ Per quam viam ascendemus? ”. At ille respondit: “ Per desertum Idumaeae ”.
9 Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos.
10 Dixitque rex Israel: “ Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab ”.
11 Et ait Iosaphat: “ Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum? ”. Et respondit unus de servis regis Israel: “ Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae ”.
12 Et ait Iosaphat: “ Est apud eum sermo Domini ”. Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom.
13 Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “ Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae ”. Et ait illi rex Israel: “Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? ”.
14 Dixit autem Eliseus: “ Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem;
15 nunc autem adducite mihi psaltem ”. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini,
16 et ait: “ Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas.
17 Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra.
18 Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra,
19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus ”.
20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis.
21 Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis.
22 Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem
23 dixeruntque: “Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab! ”.
24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab.
25 Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt.
26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt.
27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.

4
1 Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: “ Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi ”.
2 Cui dixit Eliseus: “ Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua? ”. At illa respondit: “ Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei ”.
3 Cui ait: “ Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca;
4 et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles ”.
5 Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat.
6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “ Affer mihi adhuc vas ”. Et ille respondit: “ Non habeo ”. Stetitque oleum.
7 Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: “ Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo ”.
8 Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem.
9 Quae dixit ad virum suum: “ Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
10 Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi ”.
11 Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi.
12 Dixitque ad Giezi puerum suum: “ Voca Sunamitin istam ”. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,
13 dixit ad puerum: “ Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae? ”. Quae respondit: “ In medio populi mei habito ”.
14 Et ait: “ Quid ergo vult, ut faciam ei? ”. Dixitque Giezi: “Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est ”.
15 Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium,
16 dixit ad eam: “ In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium ”. At illa respondit: “ Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae ”.
17 Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius, quo dixerat Eliseus.
18 Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,
19 ait patri suo: “ Caput meum, caput meum! ”. At ille dixit servo: “ Tolle et duc eum ad matrem suam ”.
20 Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.
21 Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa
22 vocavit virum suum et ait: “Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar ”.
23 Qui ait illi: “ Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum ”. Quae respondit: “ Vale ”.
24 Stravitque asinam et praecepit puero: “ Mina et propera, ne mihi moram facias in eundo, nisi praecepero tibi ”.
25 Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: “ Ecce Sunamitis illa.
26 Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum? ”. Quae respondit: “ Recte ”.
27 Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “ Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi ”.
28 Quae dixit illi: “ Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me? ”.
29 Et ille ait ad Giezi: “ Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri ”.
30 Porro mater pueri ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te ”. Surrexit ergo et secutus est eam.
31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens: “ Non evigilavit puer ”.
32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius;
33 ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.
34 Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
35 At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos.
36 Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “ Voca Sunamitin hanc ”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “ Tolle filium tuum ”.
37 Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est.
38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “ Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum ”.
39 Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset.
40 Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes: “ Mors in olla, vir Dei! ”. Et non potuerunt comedere.
41 At ille: “ Afferte, inquit, farinam ”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “ Infunde turbae, et comedat ”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “ Da populo, ut comedat ”.
43 Responditque ei minister eius: “ Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? ”. Rursum ille dixit: “ Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit” ”.
44 Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini.