Vetus Testamentum – Libri Regum I – II

Liber Primus 1 1 Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat. 2 Dixerunt ergo ei servi sui: “ Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem ”. 3 Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et...