TL_Livius – Ab Urbe Condita L. XXIX-XXX

XXIX

1. Scipio postquam in Siciliam uenit, uoluntarios milites ordinauit centuriauitque. ex iis trecentos iuuenes, florentes aetate et uirium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati seruarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secum in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit. grauis ea militia, procul domo, terra marique multos labores magna pericula allatura uidebatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. ubi dies quae dicta erat aduenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam grauem et duram horrere eam militiam: si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent quid sentirent; cum bona uenia se auditurum. ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi utrum uellet liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei: ‘quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, uicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas exerceas docendum cures equo armisque.’ laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri uiderunt, se quisque excusare et uicarium accipere. ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica impensa. docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat ipsum militaturum qui ita non fecisset. egregiam hanc alam equitum euasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuuisse.

Legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militauerant, quos cum optima disciplina institutos credebat tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum; nihil enim paruum sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum ciuitatibus imperat, ex Italia aduecto parcit; ueteres naues reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; nouas Panhormi subducit, quia ex uiridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.

Praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, uenit. Graeci res a quibusdam Italici generis eadem ui qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. non ipsis tantum ea res sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuuerunt.

Eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto: eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis rebantur.; eo nec in Hispaniam caesis Scipionibus alium quem mitterent habuisse, et postquam in Italia grauius bellum urgeret, aduersus Hannibalem eum arcessitum. praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani habeant, exercitum quoque inde ueterem deductum; trepida omnia et inconditam turbam tironum esse. nunquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. seruitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in uicem his aut illis sed interdum utrisque simul. pulsos ab Romanis Carthaginienses: ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. haec taliaque dicendo non populares modo sed Ausetanos quoque, uicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos. itaque intra paucos dies triginta milia peditum quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, conuenerunt.

2. Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo bellum, iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium peruenere et trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra. primo per legatos nequiquam temptatum ut discederetur ab armis; dein cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam euentu. sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere. medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, laeuum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem interualla patentia satis late fecerant qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. et Romani more suo exercitum cum instruxissent, id modo hostium imitati sunt ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent uias. ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus quae prior in dehiscentem interuallis hostium aciem equites emisisset, Ser. Cornelio tribuno militum imperat equites per patentes in hostium acie uias permittere equos iubeat. ipse coepta parum prospere pedestri pugna tantum moratus dum cedenti duodecimae legioni, quae in laeuo cornu aduersus Ilergetes locata erat, tertiam decimam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est, ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem uenit; indicat tuta ab laeuo cornu esse; iam missum ab se Cornelium procella equestri hostes circumfusurum.

Vix haec dicta dederat cum Romani equites in medios inuecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum uiam immittendi equos clauserunt. itaque omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt. Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pauoremque et fluctuantia uiderunt signa, hortantur orant milites ut perculsos inuadant neu restitui aciem patiantur. non sustinuissent tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset. ibi aliquamdiu atrox pugna stetit; tandem postquam ii qui circa regem seminecem restantem deinde pilo terrae adfixum pugnabant obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta. plures caesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec ante abscessum est quam castris quoque exuerunt hostem. tredecim milia Hispanorum caesa eo die, mille octingenti ferme capti: Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in laeuo cornu, ceciderunt. pulsi castris Hispani aut qui ex proelio effugerant, sparsi primo per agros, deinde in suas quisque ciuitates redierunt.

3. Tum a Mandonio euocati in concilium conquestique ibi clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere. quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes quorum plerique in acie cecidissent conferentibus tradentibusque arma et dedentibus sese, responsum est in deditionem ita accipi eos si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent uiuos; si minus, exercitum se in agrum Ilergetum Ausetanorumque et deinceps aliorum populorum inducturos. haec dicta legatis renuntiataque in concilium. ibi Mandonius ceterique principes comprehensi et traditi ad supplicium. Hispaniae populis reddita pax; stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti.

Ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra paucos dies concito et compresso, in Africam omnis terror uersus. C. Laelius nocte ad Hipponem Regium cum accessisset, luce prima ad populandum agrum sub signis milites sociosque in auxilium nauales duxit. omnibus pacis modo incuriose agentibus magna clades inlata; nuntiique trepidi Carthaginem terrore ingenti compleuere classem Romanam Scipionemque imperatorem—et fama fuerat iam in Siciliam transgressum—aduenisse. nec quot naues uidissent nec quanta manus agros popularetur satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant. itaque primo terror pauorque, dein maestitia animos incessit: tantum fortunam mutasse ut qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana habuissent uictores stratisque tot hostium exercitibus omnes Italiae populos aut ui aut uoluntate in deditionem accepissent, ii uerso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis uisuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent. illis Romanam plebem, illis Latium iuuentutem praebuisse maiorem semper frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem: suam plebem imbellem in urbe, imbellem in agris esse; mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida. iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hostem. nihil usquam spei, nihil auxilii esse. nec Magonem ex Gallia mouere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama senescere et uiribus.

4. In haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans reuocauit ad consultandum quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet; mittere ad conducenda Afrorum auxilia; munire urbem, frumentum conuehere, tela arma parare; instruere naues ac mittere ad Hipponem aduersus Romanam classem. iam haec agentibus nuntius tandem uenit Laelium non Scipionem, copiasque quantae ad incursiones agrorum satis sint transuectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse. ita respiratum mittique ad Syphacem legationes aliosque regulos firmandae societatis causa coeptae. ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta pollicerentur ut in Siciliam aut in Italiam traiceret. missi et ad suos imperatores in Italiam ut omni terrore Scipionem retinerent; ad Magonem non legati modo sed uiginti quinque longae naues, sex milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoueret coniungeretque se Hannibali.

Haec Carthagini parabant agitabantque, cum ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa fama Romanae classis excitus cum equitibus paucis uenit. is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non exercitum iam in Africam traiecisset perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitimis bellis; quem certum habere, si spatium ad sua ut uelit componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum. hortaretur stimularet Scipionem ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine cum qua absente Scipione non satis tutum esset contrahi certamen.

5. Ab hoc sermone dimisso Masinissa Laelius postero die naues praeda onustas ab Hippone soluit, reuectusque in Siciliam mandata Masinissae Scipioni exposuit. iisdem ferme diebus naues quae ab Carthagine ad Magonem missae erant inter Albingaunos Ligures Genuamque accesserunt. in iis locis tum forte Mago tenebat classem; qui legatorum auditis uerbis iubentium exercitus quam maximos comparare, extemplo Gallorum et Ligurum—namque utriusque gentis ingens ibi multitudo erat—concilium habuit; et missum se ad eos uindicandos in libertatem ait et, ut ipsi cernant, mitti sibi ab domo praesidia; sed quantis uiribus quanto exercitu id bellum geratur, in eorum potestate esse. duos exercitus Romanos, unum in Gallia, alterum in Etruria esse; satis scire Sp. Lucretium se cum M. Liuio iuncturum; multa milia armanda esse ut duobus ducibus duobus exercitibus Romanis resistatur. Galli summam ad id suam uoluntatem esse dicere; sed cum una castra Romana intra fines, altera in finitima terra Etruria prope in conspectu habeant, si palam fiat auxiliis adiutum ab sese Poenum, extemplo infestos utrimque exercitus in agrum suum incursuros. ea ab Gallis desideraret quibus occulte adiuuari posset: Liguribus, quod procul agro urbibusque eorum castra Romana sint, libera consilia esse; illos armare iuuentutem et capessere pro parte bellum aequum esse. Ligures haud abnuere: tempus modo duorum mensum petere ad dilectus habendos. interim Mago milites Gallos dimissis clam per agros eorum mercede conducere; commeatus quoque omnis generis occulte ad eum a Gallicis populis mittebantur. M. Liuius exercitum uolonum ex Etruria in Galliam traducit, iunctusque Lucretio, si se Mago ex Liguribus propius urbem moueat, obuiam ire parat, si Poenus sub angulo Alpium quietus se contineat, et ipse in eadem statione circa Ariminum Italiae praesidio futurus.