(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Consul C. Seruilius, nulla memorabili re in prouincia Etruria Galliaque—nam eo quoque processerat—gesta, patre C. Seruilio et C. Lutatio ex seruitute post sextum decimum annum receptis qui ad uicum Tannetum a Boiis capti fuerant, hinc patre hinc Catulo lateri circumdatis priuato magis quam publico decore insignis Romam rediit. latum ad populum est ne C. Seruilio fraudi esset quod patre qui sella curuli sedisset uiuo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in prouinciam rediit.

Ad Cn. Seruilium consulem, qui in Bruttiis erat, Consentia Aufugum Bergae Baesidiae Ocriculum Lymphaeum Argentanum Clampetia multique alii ignobiles populi senescere Punicum bellum cernentes defecere. idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Ualerius Antias quinque milia hostium caesa ait, quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa. nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab Carthagine reuocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad Magonem, uenerunt.

20. Frendens gemensque ac uix lacrimis temperans dicitur legatorum uerba audisse. postquam edita sunt mandata, ‘iam non perplexe’ inquit ‘sed palam reuocant qui uetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant. uicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque inuidia; neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno qui domum nostram quando alia re non potuit ruina Carthaginis oppressit.’

Iam hoc ipsum praesagiens animo praeparauerat ante naues. itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide continebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transuexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inuiolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis. raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem; respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum quod non cruentum ab Cannensi uictoria militem Romam duxisset; Scipionem ire ad Carthaginem ausum qui consul hostem Poenum in Italia non uidisset: se, centum milibus armatorum ad Trasumennum ad Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.

21. Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos allatum est. cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut uirium habuisse uidebantur et quod solliciti erant omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo euasura esset res. per eosdem dies legati Saguntini uenerunt comprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in uestibulo curiae posuerunt. hominibus acceptis et in carcerem conditis auro argentoque reddito gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac naues quibus in Hispaniam reuerterentur.

Mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pauorisque esset meminisse; quas deinde clades, quos luctus incidisse. uisa castra hostium e muris urbis; quae uota singulorum uniuersorumque fuisse. quotiens in conciliis uoces manus ad caelum porrigentium auditas en unquam ille dies futurus esset quo uacuam hostibus Italiam bona pace florentem uisuri essent. dedisse id deos tandem sexto decimo demum anno, nec esse qui dis grates agendas censeat; adeo ne aduenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint. conclamatum deinde ex omni parte curiae est uti referret P. Aelius praetor; decretumque ut quinque dies circa omnia puluinaria supplicaretur uictimaeque maiores immolarentur centum uiginti.

Iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum uenientes Puteolis uisos inde terra uenturos allatum esset, reuocari C. Laelium placuit ut coram eo de pace ageretur. Q. Fuluius Gillo legatus Scipionis Carthaginienses Romam adduxit; quibus uetitis ingredi urbem hospitium in uilla publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.

22. Orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem uertentes: eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis priuato consilio bellum intulisse; senatui ac populo Carthaginiensi, si quis uere aestimet, foedus ad eam diem inuiolatum esse cum Romanis; itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent quam ut in ea pace quae postremo cum C. Lutatio facta esset manere liceret. cum more tradito a. patribus potestatem interrogandi, si quis quid uellet, legatos praetor fecisset, senioresque qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec meminisse se per aetatem—etenim omnes ferme iuuenes erant— dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos qui ueterem pacem repeterent cuius ipsi non meminissent.

23. Emotis deinde curia legatis sententiae interrogari coeptae. M. Liuius C. Seruilium consulem qui propior esset arcessendum ut coram eo de pace ageretur censebat; cum de re maiore quam quanta ea esset consultatio incidere non posset, non uideri sibi absente consulum altero ambobusue eam rem agi satis ex dignitate populi Romani esse. Q. Metellus, qui triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P. Scipio caedendo exercitus agros populando in eam necessitatem hostes compulisset ut supplices pacem peterent, et nemo omnium uerius existimare posset qua mente ea pax peteretur quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamue pacem esse. M. Ualerius Laeuinus, qui bis consul fuerat, speculatores non legatos uenisse arguebat, iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naues mittendos, Scipionique scribendum ne bellum remitteret. Laelius Fuluiusque adiecerunt et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis si Hannibal et Mago ex Italia non reuocarentur; ceterum omnia simulaturos Carthaginienses, duces eos exercitusque exspectantes; deinde quamuis recentium foederum et deorum omnium oblitos bellum gesturos. eo magis in Laeuini sententiam discessum. legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.

24. Per eos dies Cn. Seruilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, uelut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit. quod ubi Romae uolgatum est, primo censuerant patres ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reuerti eum; dein, cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam reuocauit. reliquum anni cum M. Seruilio magistro equitum circumeundis in Italia urbibus quae bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis consumpsit.

Per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naues cum commeatu uiginti rostratarum praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt. Cn. Octauio ducentis onerariis triginta longis nauibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. in conspectum ferme Africae prospero cursu uectum primo destituit uentus, deinde uersus in Africum turbauit ac passim naues disiecit. ipse cum rostratis per aduersos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit: onerariae pars maxima ad Aegimurum insulam—ea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe—, aliae aduersus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant. itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus senatum uocare: populus in curiae uestibulo fremere ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. cum quidam pacis petitae, alii indutiarum—necdum enim dies exierat—fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta nauium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naues conligeret. desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.

25. Nondum ab Roma reuerterant legati neque sciebatur quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat; eo indigniorem iniuriam ratus Scipio ab iis qui petissent pacem et indutias et spem pacis et fidem indutiarum uiolatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium L. Sergium L. Fabium extemplo misit. qui cum multitudinis concursu prope uiolati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus quorum auxilio uis prohibita erat ut naues mitterent quae se prosequerentur. datae triremes duae cum ad Bagradam flumen peruenissent unde castra Romana conspiciebantur Carthaginem rediere. classis Punica ad Uticam stationem habebat. ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale qui classi praeerat sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant neque transilire armati ex humilioribus in altiorem nauem; et defendebatur egregie quoad tela suppeditarunt. quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuisset. concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in terram cum immisissent, nauis tantum iactura facta incolumes ipsi euaserunt. ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fuluiusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus superuenerunt. quibus Scipio etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis uiolatum esset tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat.

Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum ut specularetur quam tenerent regionem cum dixisset sepulcrum dirutum proram spectare, abominatus praeteruehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.

26. Haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in eum annum quo M. Seruilius Geminus, qui tum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt. ceterum exitus superioris anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent uastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem, simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici ut essent Carthaginiensibus praesidio et pecuniae aliquantum una missum, legatos ad regem qui haec aduersus foedus facta uideri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Uarro C. Mamilius M. Aurelius; iis tres quinqueremes datae.

Annus insignis incendio ingenti, quo cliuus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine, sed annonae uilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam uim frumenti ex Hispania missam M. Ualerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris uicatim populo discripserunt.

eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis si quidem uerum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt. uir certe fuit dignus tanto cognomine uel si nouum ab eo inciperet. superauit paternos honores, auitos aequauit. pluribus uictoriis et maioribus proeliis auus insignis Rullus; sed omnia aequare unus hostis Hannibal potest. cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait. augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius: in eiusdem locum pontifex—nam duo sacerdotia habuit—Ser. Sulpicius Galba. ludi Romani diem unum, plebeii ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremelio Flacco. ii ambo praetores facti et cum his C. Liuius Salinator et C. Aurelius Cotta. comitia eius anni utrum C. Seruilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diuersi auctores faciunt.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12