trlat_Confessiones_IV184_136
Ideoque illos planos, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur. Quod tamen christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. Bonum est enim confiteri tibi, Domine , et dicere: Miserere mei; cura animam meam, quoniam peccavi tibi , neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis: Ecce sanus factus es;...