trlat_Confessiones_III154_96
At tu, amor meus, in quem deficio , ut fortis sim , nec ista corpora es, quae videmus quamquam in caelo, nec ea, quae non videmus ibi, quia tu ista condidisti nec in summis tuis conditionibus habes. Quanto ergo longe es a phantasmatis illis meis, phantasmatis corporum, quae omnino non sunt! Quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum, quae sunt, et eis certiora...