trlat_Confessiones_I98_99
In quo etiam ludo fraudulentas victorias ipse vana excellentiae cupiditate victus saepe aucupabar. Quid autem tam nolebam pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam? Et, si deprehensus arguerer, saevire magis quam cedere libebat. Istane est innocentia puerilis? Non est, Domine, non est, oro te, Deus meus. Nam haec ipsa sunt, quae a paedagogis et magistris, a...