trlat_Confessiones_ XIII538_234
32. 47. Gratias tibi, Domine! Videmus caelum et terram, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem sive spiritalem corporalemque creaturam, atque in ornatu harum partium, quibus constat vel universa mundi moles vel universa omnino creatura, videmus lucem factam divisamque a tenebris. Videmus firmamentum caeli, sive inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, sive hoc spatium aeris, quia et hoc vocatur caelum,...