trlat_Confessiones_ XIII537_308
31. 46. Qui autem per spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident, quia bona sunt, tu vides, quia bona sunt, et quaecumque propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. Quis enim scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt...