trlat_Confessiones_ XIII525_198
23. 34. Ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam , non accepit potestatem luminarium caeli neque ipsius occulti caeli neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare, sed accepit potestatem piscium maris et volatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. Iudicat enim et approbat, quod recte, improbat autem, quod perperam invenerit, sive in ea solemnitate...