trlat_Confessiones_ XIII524_253
23. 33. Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris et volatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram . Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus Dei . Alioquin homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis . Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam , quam dedisti ei, quoniam tuum sumus...