trlat_Confessiones_ XIII503_213
11. 12. Trinitatem omnipotentem quis intelleget? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima, quaecumque de illa loquitur, scit quod loquitur. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. Longe aliud sunt ista tria quam illa Trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe...