trlat_Confessiones_ XIII495_116
3. 4. Quod autem in primis conditionibus dixisti: Fiat lux, et facta est lux , non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque vita, quam illuminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita, quae illuminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te, ut illuminaretur. Neque enim eius informitas placeret tibi, si non lux fieret non existendo, sed intuendo...