trlat_Confessiones_ XII482_290
25. 34. Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: “Non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico”. Si enim mihi diceret: “Unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his verbis eius eloqueris?” aequo animo ferre deberem et responderem fortasse, quae superius respondi vel aliquanto uberius, si esset durior. Cum vero dicit: “Non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod...