trlat_Confessiones_ XII467_148
15. 19. Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista? “Non” inquiunt. Quid illud? Num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? “Neque hoc negamus” inquiunt. Quid igitur? An illud negatis, sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohaerentem Deo vero et vere aeterno, ut, quamvis ei coaeterna non sit,...