trlat_Confessiones_ XI434_194
21. 27. Dixi ergo paulo ante , quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum aut tantum hoc quantum illud et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur tempora, et si quis mihi dicat: “Unde scis?”, respondeam: “Scio, quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita...