trlat_Confessiones_ XI416_134
7. 9. Vocas itaque nos ad intellegendum Verbum, Deum apud te Deum , quod sempiterne dicitur et eo sempiterne dicuntur omnia. Neque enim finitur, quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia, sed simul ac sempiterne omnia; alioquin iam tempus et mutatio et non vera aeternitas nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago . Novi, confiteor tibi, Domine, mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus...