trlat_Confessiones_ XI413_123
4. 6. Ecce sunt caelum et terra, clamant, quod facta sint; mutantur enim atque variantur. Quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo quidquam, quod ante non erat: quod est mutari atque variari. Clamant etiam, quod se ipsa non fecerint: “Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus, antequam essemus, ut fieri possemus a nobis”. Et vox dicentium...