trlat_Confessiones_ X398_222
37. 60. Temptamur his temptationibus quotidie, Domine, sine cessatione temptamur. Quotidiana fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube quod vis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. Neque enim facile colligo, quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea , quae norunt oculi tui , mei...