trlat_Confessiones_ X397_279
36. 59. Sed numquid, Domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus verus Dominus es , qui non habes dominum, numquid hoc quoque tertium temptationis genus cessavit a me aut cessare in hac tota vita potest, timeri et amari velle ab hominibus non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium? Misera vita est et foeda iactantia. Hinc fit vel maxime non amare te...