trlat_Confessiones_ X371_226
23. 33. Non ergo certum est, quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de te gaudere volunt, quae sola vita beata est, non utique beatam vitam volunt. An omnes hoc volunt, sed quoniam caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non faciant quod volunt , cadunt in id quod valent eoque contenti sunt, quia illud, quod non valent, non tantum volunt, quantum...