trlat_Confessiones_ X369_160
21. 31. Ubi ergo et quando expertus sum vitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem? Nec ego tantum aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse volumus . Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa voluntate vellemus. Sed quid est hoc? Quod si quaeratur a duobus, utrum militare velint, fieri possit, ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat; si autem...