trlat_Confessiones_ X368_334
20. 29. Quomodo ergo te quaero, Domine? Cum enim te, Deum meum, quaero, vitam beatam quaero. Quaeram te, ut vivat anima mea. Vivit enim corpus meum de anima mea et vivit anima mea de te. Quomodo ergo quaero vitam beatam ? Quia non est mihi, donec dicam: “Sat, est illic”. Ubi oportet ut dicam, quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam...