trlat_Confessiones_ X366_147
18. 27. Perdiderat enim mulier drachmam et quaesivit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non inveniret eam . Cum enim esset inventa, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? Multa memini me perdita quaesisse atque invenisse. Inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid eorum et diceretur mihi: “Num forte hoc est?”, “Num forte illud?”, tamdiu dicebam: “Non est”,...