trlat_Confessiones_ X362_169
15. 23. Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit? Nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet, nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem, quid dicerem, nec eum in disputando a voluptate discernerem. Nomino salutem corporis, cum...