trlat_Confessiones_ X347_184
6. 8. Non dubia, sed certa conscientia, Domine, amo te. Percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles . Altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris ; alioquin caelum et terra surdis loquuntur laudes...