trlat_Confessiones_ VIII339_176
Tum interiecto aut digito aut nescio quo alio signo codicem clausi et tranquillo iam vultu indicavi Alypio. At ille quid in se ageretur (quod ego nesciebam) sic indicavit. Petit videre quid legissem: ostendi, et attendit etiam ultra quam ego legeram. Et ignorabam quid sequeretur. Sequebatur vero: Infirmum autem in fide recipite. Quod ille ad se rettulit mihique aperuit. Sed tali...