trlat_Confessiones_ VIII323_186
Quodam igitur die (non recolo causam, qua erat absens Nebridius) cum ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Ponticianus quidam, civis noster, in quantum Afer, praeclare in palatio militans; nescio quid a nobis volebat. Et consedimus, ut colloqueremur. Et forte supra mensam lusoriam, quae ante nos erat, attendit codicem: tulit, aperuit, invenit apostolum Paulum, inopinate sane; putaverat enim...