trlat_Confessiones_ VI271_187
Sed hactenus docendus fuit. Statim enim Domine, subvenisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus, cuius maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam ille cognosceret, a quibus haec fierent....