trlat_Confessiones_ VI270_197
Verumtamen iam hoc ad medicinam futuram in eius memoria reponebatur. Nam et illud, quod, cum adhuc studeret iam me audiens apud Carthaginem et medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicut exerceri scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab aeditimis fori tamquam furem, non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus iam inciperet...