trlat_Confessiones_ V232_92
Sed non noverunt viam, Verbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant et ipsos qui numerant et sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiaetuae non est numerus. Ipse autem Unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio, et numeratus est inter nos et solvit tributum Caesari. Non noverunt hanc viam, qua descendant ad illum...