Novum Testamentum – Evangelium secundum Matthaeum

28
1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
2 Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
7 Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”.
8 Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
10 Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”.
11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.
12 Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus
13 dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”.
14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ”.
15 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus,
17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
18 Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
20 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.