Novum Testamentum – Evangelium secundum Matthaeum

14
1 In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu
2 et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”.
3 Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
4 Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”.
5 Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi,
7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.
8 At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”.
9 Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari
10 misitque et decollavit Ioannem in carcere;
11 et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.
12 Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.
13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
14 Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
16 Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”.
17 Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”.
18 Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”.
19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt.
27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”.
28 Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”.
29 At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.
30 Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”.
31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”.
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes,
36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.