A. Marcellinus – Historiae L. XIV – XV
Pax Alamannis petentibus datur a Constantio A.
10. 1 Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore Constantius consulatu suo septies et Caesaris ter egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum. 2 Dumque ibi diu moratur commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim, ut supra rettulimus, populari quondam turbela discerpti. Quo verissime referente quae Gallus egerat, damnis super praeteritis maerens et futurorum timore suspensus angorem animi quam diu potuit emendabat. 3 Miles tamen interea omnis apud Cabillona collectus morarum inpatiens saeviebat hoc inritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent alimentis nondum ex usu translatis. 4 Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum. Ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita. 5 Quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret avunculus, ne eum ut praepotens acueret in fiduciam exitiosa coeptantem. Verum navata est opera diligens hocque dilato Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabillona aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores occultius distributo et tumor consenuit militum et salus est in tuto locata praefecti. Deinde cibo abunde perlato castra die praedicto sunt mota. 6 Emensis itaque difficultatibus multis et nive obrutis callibus plurimis ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna pontem suspendere navium conpage Romani vi nimia vetabantur ritu grandinis undique convolantibus telis, et cum id inpossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat. 7 Ecce autem ex inproviso index quidam regionum gnarus advenit et mercede accepta vadosum locum nocte monstravit unde superari potuit flumen: et potuisset aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus nullo id opinante cuncta vastare, ni pauci ex eadem gente, quibus erat honoratioris militiae cura commissa, populares suos haec per nuntios docuissent occultos, ut quidam existimabant. 8 Infamabat autem haec suspicio Latinum domesticorum comitem et Agilonem tribunum stabuli atque Scudilonem Scutariorum rectorem, qui tunc ut dextris suis gestantes rem publicam colebantur. 9 At barbari suscepto pro instantium rerum ratione consilio, dirimentibus forte auspicibus vel congredi prohibente auctoritate sacrorum, mollito rigore, quo fidentius resistebant, optimates misere delictorum veniam petituros et pacem. 10 Tentis igitur regis utriusque legatis et negotio tectius diu pensato cum pacem oportere tribui, quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re tum fore sententiarum via concinens adprobasset, advocato in contionem exercitu imperator pro tempore pauca dicturus tribunali adsistens circumdatus potestatum coetu celsarum ad hunc disservit modum:
11 Nemo quaeso miretur, si post exsudatos labores itinerum longos congestosque adfatim commeatus fiducia vestri ductante barbaricos pagos adventans velut mutato repente consilio ad placidiora deverti. 12 Pro suo enim loco et animo quisque vestrum reputans id inveniet verum, quod miles ubique, licet membris vigentibus firmus, se solum vitamque propriam circumspicit et defendit, imperator vero officiosus dum metuit omnibus, alienae custos salutis nihil non ad sui spectare tutelam rationes populorum cognoscit et remedia cuncta quae status negotiorum admittit, arripere debet alacriter secunda numinis voluntate delata. 13 Ut in breve igitur conferam et ostendam qua ex causa omnes vos simul adesse volui, commilitones mei fidissimi, accipite aequis auribus quae succinctius explicabo. Veritas enim absoluta semper ac perquam est simplex. 14 Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter adcrescens, Alamannorum reges et populi formidantes per oratores quos videtis summissis cervicibus concessionem praeteritorum poscunt et pacem. Quam ut cunctator et cautus utiliumque monitor, si vestra voluntas adest, tribui debere censeo multa contemplans. Primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus quod pollicentur tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente sub iugum mittitur voluntarius qui sentit expertus nec fortitudinem in rebellis nec lenitatem in supplices animos abesse Romanis. 15 In summa tamquam arbitros vos quid suadetis opperior ut princeps tranquillus temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens. Non enim inertiae sed modestiae humanitatique, mihi credite, hoc quod recte consultum est adsignabitur.
16 Mox dicta finierat, multitudo omnis ad, quae imperator voluit, promptior laudato consilio consensit in pacem ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse, cum autem bella moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa, icto post haec foedere gentium ritu perfectaque sollemnitate imperator Mediolanum ad hiberna discessit.
Constantius Gallus Caesar evocatur a Constantio A. et capite truncatur.
11. 1 Ubi curarum abiectis ponderibus aliis tamquam nodum et codicem difficillimum Caesarem convellere nisu valido cogitabat, eique deliberanti cum proximis clandestinis conloquiis et nocturnis qua vi, quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis per simulationem tractatus publici nimis urgentis eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus sine ullo interiret obstaculo. 2 Huic sententiae versabilium adulatorum refragantibus globis inter quos erat Arbetio ad insidiandum acer et flagrans, et Eusebius tunc praepositus cubiculi effusior ad nocendum id occurrebat Caesare discedente Vrsicinum in oriente perniciose relinquendum, si nullus esset, qui prohiberet altiora meditaturum. 3 Isdemque residui regii accessere spadones, quorum ea tempestate plus habendi cupiditas ultra mortalem modum adolescebat, inter ministeria vitae secretioris per arcanos susurros nutrimenta fictis criminibus subserentes: qui ponderibus invidiae gravioris virum fortissimum opprimebant, subolescere imperio adultos eius filios mussitantes, decore corporum favorabiles et aetate, per multiplicem armaturae scientiam agilitatemque membrorum inter cotidiana proludia exercitus consulto consilio cognitos: Gallum suopte ingenio trucem per suppositos quosdam ad saeva facinora ideo animatum ut eo digna omnium ordinum detestatione exoso ad magistri equitum liberos principatus insignia transferantur.
4 Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent expositas semper eius modi rumoribus et patentes, varia animo tum miscente consilia, tandem id ut optimum factu elegit: et ursicinum primum ad se venire summo cum honore mandavit ea specie ut pro rerum tunc urgentium captu disponeretur concordi consilio, quibus virium incrementis Parthicarum gentium a arma minantium impetus frangerentur. 5 Et nequid suspicaretur adversi venturus, vicarius eius, dum redit, Prosper missus est comes: acceptisque litteris et copia rei vehiculariae data Mediolanum itineribus properavimus magnis.
6 Restabat ut Caesar post haec properaret accitus et abstergendae causa suspicionis sororem suam, eius uxorem, Constantius ad se tandem desideratam venire multis fictisque blanditiis hortabatur. Quae licet ambigeret metuens saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poterit ut germanum profecta, cum Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta est vi febrium repentina. Cuius post obitum maritus contemplans cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione, quid moliretur haerebat. 7 Inter res enim inpeditas et turbidas ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat, quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens nec satisfactionem suscipiet aliquam nec erratis ignoscet, sed, ut erat in propinquitatis perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum, morte multaret. 8 Eo necessitatis adductus ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset quam. adfectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant. 9 Inter has curarum moles inmensas imperatoris scripta suscipiebat adsidua monentis orantisque, ut ad se veniret et mente monstrantis obliqua rem publicam nec posse dividi nec debere, sed pro viribus quemque ei ferre suppetias fluctuanti, nimirum Galliarum indicans vastitatem. 10 Quibus subserebat non adeo vetus exemplum quod Diocletiano et eius collegae ut apparitores Caesares non resides, sed ultro citroque discurrentes obtemperabant et in Syria Augusti vehiculum irascentis per spatium mille passuum fere pedes antegressus est Galerius purpuratus.
11 Advenit post multos Scudilo Scutariorum tribunus velamento subagrestis ingenii persuasionis opifex callidus. Qui eum adulabili sermone seriis admixto solus omnium proficisci pellexit vultu adsimulato saepius replicando quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per inprudentiam gestum est remissurus ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis adscisceret, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant. 12 Utque solent manum iniectantibus fatis hebetari sensus hominum et obtundi, his incelebris ad meliorum expectationem erectus egressusque Antiochia numine laevo ductante prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam, et ingressus Constantinopolim tamquam in rebus prosperis et securis, editis equestribus ludis capiti Thoracis aurigae coronam inposuit ut victoris.
13 Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit ac nequo casu idem Gallus de futuris incertus agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera conaretur, remoti sunt omnes de industria milites agentes in civitatibus perviis. 14 Eoque tempore Taurus quaestor ad Armeniam missus confidenter nec appellato eo nec viso transivit. Venere tamen aliqui iussu imperatoris administrationum specie diversarum, eundem ne commovere se posset, neve temptaret aliquid occulte custodituri, inter quos Leontius erat, postea urbi praefectus ut quaestor, et Lucillianus quasi domesticorum comes et Scutariorum tribunus nomine Bainobaudes. 15 Emensis itaque longis intervallis et planis cum Hadrianopolim introisset urbem Haemimontanam, Vscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim recreans vires conperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et firmis, sui fiducia abunde per stationes locati confines, sed observante cura pervigili proximorum nullam videndi vel audiendi quae ferebant furari potuit facultatem. 16 Inde aliis super alias urgentibus litteris exire et decem vehiculis publicis, ut praeceptum est, usus relicto palatino omni praeter paucos tori ministros et mensae, quos avexerat secum, squalore concretus celerare gradum conpellebatur adigentibus multis, temeritati suae subinde flebiliter inprecatus, quae eum iam despectum et vilem arbitrio subdiderat infimorum. 17 Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae Domitiano et Montio praeviis correptum eum ut existimabat in somnis uncis furialibus obiectabant. 18 Solutus enim corporeis nexibus animus semper vigens motibus indefessis et cogitationibus subiectus et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit visa nocturna, quas φαντασίας nos appellamus.
19 Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.
20 Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est extra muros, armatis omne circumdedit. Ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil passurum velut mandato principis iurandi crebritate confirmans et statim inquit exsurge et inopinum carpento privato inpositum ad Histriam duxit prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accepimus Crispum. 21 Et cum ibi servaretur artissime terrore propinquantis exitii iam praesepultus, accurrit Eusebius cubiculi tunc praepositus Pentadiusque notarius et Mallobaudes armaturarum tribunus iussu imperatoris conpulsuri eum singillatim docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari. 22 Ad quae Adrasteo pallore perfusus hactenus valuit loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter aliam, parens optima, posce mercedem; hominis enim salus beneficio nullo pensatur. 23 Quo conperto inrevocabili ira princeps percitus et dolore fiduciam omnem fundandae securitatis in eodem posuit abolendo. Et misso Sereniano, quem in crimen maiestatis vocatum praestigiis quibusdam absolutum esse supra monstravimus, Pentadio quin etiam notario et Apodemio agente in rebus, eum capitali supplicio destinavit, et ita conligatis manibus in modum noxii cuiusdam latronis cervice abscisa ereptaque vultus et capitis dignitate cadaver est relictum informe paulo ante urbibus et provinciis formidatum. 24 Sed vigilavit utrubique superni numinis aequitas. Nam et Gallum actus oppressere crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui eum licet nocentem blandius palpantes periuriis ad usque plagas perduxere letales. Quorum Scudilo destillatione iecoris pulmones vomitans interiit, Barbatio, qui in eum iam diu falsa conposuerat crimina, cum ex magisterio peditum altius niti quorundam susurris incusaretur, damnatus extincti per fallacias Caesaris manibus inlacrimoso obitu parentavit. 25 Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque praemiatrix aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena. 26 Haec ut regina causarum et arbitra rerum ac disceptatrix urnam sortium temperat accidentium vices alternans voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio, quam quo contendebant, exitu terminans multiplices actus permutando convolvit. Eademque necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fastus tumentes in cassum et incrementorum detrimentorumque momenta versans, ut novit, nunc erectas mentium cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab imo suscitans ad bene vivendum extollit. Pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri cunctis existimetur, et praetendere gubernaculum dedit eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.