Livius – Ab Urbe Condita L. XXIX-XXX

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

30. Et Masinissa audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in Mauretaniam—Baga ea tempestate rex Maurorum erat—traiecit. ab eo supplex infimis precibus auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetrauit. cum iis praemisso nuntio ad paternos suosque amicos cum ad fines regni peruenisset, quingenti ferme Numidae ad eum conuenerunt. igitur Mauris inde sicut conuenerat retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo ~conueniret~, nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet, ratus agendo ac moliendo uires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit. trepidum agmen cum in urbem refugisset, urbem Masinissa primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios uim parantes occidit; pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad Syphacem quo primum intenderant iter peruenerunt. fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae conuertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris uicisque ueteres milites Galae et incitabant iuuenem ad reciperandum paternum regnum. numero militum aliquantum Mazaetullus superabat; nam et ipse eum exercitum quo Capussam uicerat et ex receptis post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat. quindecim milia peditum Mazaetullo decem milia equitum erant, quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumue habente acie conflixit. uicit tamen et ueterum militum uirtus et prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis; regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit. ita reciperato regno paterno Masinissa, quia sibi aduersus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare, missis qui et puero spem facerent si in fidem Masinissae sese permisisset futurum eum in eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset, et qui Mazaetullo praeter impunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exsilio modicam domi fortunam, omnia ne id fieret Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.

31. Hasdrubal tum forte cum haec gerebantur apud Syphacem erat; qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magno opere ait si Masinissam eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcem credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse quam in ullo gentis eius unquam fuisset; saepe eum in Hispania rarae inter homines uirtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque; et Syphacem et Carthaginienses nisi orientem illum ignem oppressissent ingenti mox incendio cum iam nullam opem ferre possent arsuros; adhuc teneras et fragiles uires eius esse uixdum coalescens fouentis regnum. instando stimulandoque peruincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoueat atque in agro de quo saepe cum Gala non uerbis modo disceptatum sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet. si quis arceat, id quod maxime opus sit, acie dimicaturum: sin per metum agro cedatur, in medium regni eundum. aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis.

His uocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert. et primo certamine Maesulios fundit fugatque; Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem—Bellum incolae uocant—perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis—ea pecunia illis est—persecuti sunt regem: cetera Maesuliorum multitudo in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exsules montem herbidus aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte uescentium abunde sufficiebat alimentis. inde nocturnis primo ac furtiuis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Numidas et latrocinium tutius erat. iamque adeo licenter eludebant ut ad mare deuectam praedam uenderent mercatoribus adpellentibus naues ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque. deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant; sed uix regium uidebatur latronem uagum in montibus consectari;

32. Bucar ex praefectis regis, uir acer et impiger, ad id delectus. ei data quattuor milia peditum duo equitum, praemiorumque ingentium spe oneratus si caput Masinissae rettulisset aut uiuum—id uero inaestimabile gaudium fore— cepisset. palatos incurioseque agentes improuiso adortus, pecorum hominumque ingenti multitudine a praesidio armatorum exclusa Masinissam ipsum cum paucis in uerticem montis compellit. inde prope iam ut debellato nec praeda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem sed copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli, remissis, cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in ualle arta faucibus utrimque obsessis inclusit. ibi ingens caedes Maesuliorum facta: Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit. tenuit tamen uestigia Bucar, adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumuenit ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit. in conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo quibusdam ut occurrerent per obliqua tendentibus quinque hostes sequebatur. amnis ingens fugientes accepit—neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos—raptique gurgite in obliquum praelati. duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac duo reliqui equites cum eo inter uirgulta ulterioris ripae emerserunt. is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam quem sequeretur. inde uanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissae repleta uarie animos adfecit.

Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret uolnus duorum equitum latrocinio per dies aliquot uixit. ubi primum ducta cicatrix patique posse uisus iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso itinere haud plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios palam iam quis esset ferens uenisset, tantum motum cum fauore pristino tum gaudio insperato quod quem perisse crediderant incolumem cernebant fecit ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum quattuor equitum ad eum confluerent, iamque non in possessione modo paterni regni esset sed etiam socios Carthaginiensium populos Masaesuliorumque fines—id Syphacis regnum erat— uastaret. inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.

33. Maiorem igitur iam rem Syphax ratus quam ut per praefectos ageret, cum filio iuuene—nomen Uermina erat—parte exercitus missa imperat ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo inuadat. nocte profectus Uermina qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem interdiu aperto itinere ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset mouit castra. ubi tempus uisum est quo peruenisse iam circummissi uideri poterant, et ipse leni cliuo ferente ad hostem cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis per aduersum montem erectam aciem ducit. Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse dirigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, loco et uirtute militum Masinissam, multitudine quae nimio maior erat Syphacem iuuante. ea multitudo diuisa cum pars a fronte urgeret pars ab tergo se circumfudisset, uictoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte hinc ab tergo inclusis. itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti: ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos diuisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata conuenirent fuga. ipse qua intenderat inter media tela hostium euasit: duae turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior altera in repugnando telis obruta et confixa est. Uerminam prope uestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim peruenit. ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae aduentum in Africam consumpsit. haec animum inclinant ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea uenisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exsulis fortunae conueniens est.

34. Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio equitatu per nouum dilectum comparato Hannonem Hamilcaris filium praeficiunt. Hasdrubalem subinde ac Syphacem per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arcessunt; Hasdrubalem opem ferre prope circumsessae patriae iubent; Syphacem orant ut Carthagini, ut uniuersae Africae subueniat. ad Uticam tum castra Scipio ferme mille passus ab urbe habebat translata a mari, ubi paucos dies statiua coniuncta classi fuerant. Hanno nequaquam satis ualido non modo ad lacessendum hostem sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros equitatu accepto id omnium primum egit ut per conquisitionem numerum equitum augeret; nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidas—id longe primum equitum in Africa est genus —conducit. iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam nomine urbem occupauit quindecim ferme milia ab Romanis castris. quod ubi Scipioni relatum est, ‘aestiua sub tectis equitatus.’ inquit ‘sint uel plures, dum talem ducem habeant.’ eo minus sibi cessandum ratus quo illi segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet: ubi omnis multitudo se effudisset grauiorque iam in certamine esset quam ut facile sustineri posset, cederet paulatim; se in tempore pugnae obuenturum. tantum moratus quantum satis temporis praegresso uisum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus tegentibus tumulis, qui peropportune circa uiae flexus oppositi erant, occultus processit.

Masinissa ex composito nunc terrentis, nunc timentis modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat. nondum omnes egressi erant uarieque dux fatigabatur, alios uino et somno graues arma capere et frenare equos cogendo, aliis ne sparsi et inconditi sine ordine sine signis omnibus portis excurrerent obsistendo. primo incaute se inuehentes Masinissa excipiebat; mox plures simul conferti porta effusi aequauerant certamen; postremo iam omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra nequiere; non tamen effusa fuga Masinissa sed cedendo sensim impetus eorum accipiebat donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit. inde exorti equites et ipsi integris uiribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere; et Masinissa flexis subito equis in pugnam rediit. mille fere qui primi agminis fuerant, quibus haud facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt: ceteros ducis praecipue territos caede effuse fugientes per triginta milia passuum uictores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt. inter eos satis constabat non minus ducentos Carthaginiensium equites fuisse, et diuitiis quosdam et genere inlustres.

35. Eodem forte quo haec gesta sunt die naues quae praedam in Siciliam uexerant cum commeatu rediere, uelut ominatae ad praedam alteram repetendam sese uenisse. duos eodem nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus proeliis interfectos non omnes auctores sunt, ueriti, credo, ne falleret bis relata eadem res: Coelius quidem et Ualerius captum etiam Hannonem tradunt.

Scipio praefectos equitesque prout cuiusque opera fuerat et ante omnes Masinissam insignibus donis donat; et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu profectus, non agris modo quacumque incedebat populatis sed urbibus etiam quibusdam uicisque expugnatis late fuso terrore belli septimo die quam profectus erat magnam uim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in castra redit, grauesque iterum hostilibus spoliis naues dimittit. inde omissis expeditionibus paruis populationibusque ad oppugnandam Uticam omnes belli uires conuertit, eam deinde si cepisset sedem ad cetera exsequenda habiturus. simul et a classe nauales socii, qua ex parte urbs mari adluitur, simul et terrestris exercitus ab imminente prope ipsis moenibus tumulo est admotus. tormenta machinasque et aduexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant; et noua in armamentario multis talium operum artificibus de industria inclusis fiebant.

Uticensibus tanta undique mole circumsessis in Carthaginiensi populo, Carthaginiensibus in Hasdrubale ita si is mouisset Syphacem, spes omnis erat; sed desiderio indigentium auxilii tardius cuncta mouebantur. Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante aduentum Syphacis castra propius hostem mouere est ausus. Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum aduenit confestimque motis a Carthagine castris, haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit. quorum aduentus hoc tamen momenti fecit ut Scipio, cum quadraginta ferme dies nequiquam omnia experiens obsedisset Uticam, abscederet inde inrito incepto. et—iam enim hiemps instabat—castra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit. uno uallo et naualia et castra amplectitur; iugo medio legionum castris impositis, latus ad septentrionem uersum subductae naues naualesque socii tenebant, meridianam uallem ad alterum litus deuexam equitatus. haec in Africa usque ad extremum autumni gesta.

36. Praeter conuectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia aduectos, Cn. Octauius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore cuius ea prouincia erat ingentem uim frumenti aduexit; horreaque non solum ea quae iam facta erant repleta, sed noua aedificata. uestimenta exercitui deerant; id mandatum Octauio ut cum praetore ageret si quid ex ea prouincia comparari ac mitti posset. ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae breui spatio, duodecim milia tunicarum missa.

Aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P. Sempronius consul cui Bruttii prouincia erat in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit. agminibus magis quam acie pugnatum est. Romani pulsi, et tumultu uerius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti; in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem ut suas legiones admoueret copias coniunxit. ita duo duces duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta, cum consuli duplicatae uires, Poeno recens uictoria animos faceret. in primam aciem suas legiones Sempronius induxit; in subsidiis locatae P. Licini legiones. consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae uouit si eo die hostes fudisset; composque eius uoti fuit. fusi ac fugati Poeni; supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti uiui capti et equi quadraginta undecim militaria signa. perculsus aduerso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.

Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem nouandi res uersam. eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati, postea conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae publicari poterant pigneranda poenae praebebant.

37. Dum haec consules diuersis regionibus agunt, censores interim Romae M. Liuius et C. Claudius senatum recitauerunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati septem, nemo tamen qui sella curuli sedisset. sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt. uiam e foro bouario et. ad Ueneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locauerunt. uectigal etiam nouum ex salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per totam Italiam erat; Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locauerunt. id uectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant populo iratum quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum opera damnatus erat credebant.; inde Salinatori Liuio inditum cognomen.

Lustrum conditum serius quia per prouincias dimiserunt censores ut ciuium Romanorum in exercitibus quantus ubique esset referretur numerus. censa cum iis ducenta quattuordecim milia hominum. condidit lustrum C. Claudius Nero. duodecim deinde coloniarum, quod nunquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus censum acceperunt ut quantum numero militum, quantum pecunia ualerent in publicis tabulis monumenta exstarent. equitum deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum Polliam uentum esset in qua M. Liui nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, ‘cita’ inquit Nero ‘M. Liuium’; et siue ex residua uetere simultate siue intempestiua iactatione seueritatis inflatus M. Liuium quia populi iudicio esset damnatus equum uendere iussit. item M. Liuius cum ad tribum Arniensem et nomen collegae uentum est, uendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius quod falsum aduersus se testimonium dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam redisset. aeque foedum certamen inquinandi famam alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae. cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit collegae nomen. deinde M. Liuius in aerarium uenit; praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore; quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum. prauum certamen notarum inter censores; castigatio inconstantiae populi censoria et grauitate temporum illorum digna. in inuidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populum utrique dixit. ea res consensu patrum discussa est ne postea obnoxia populari aurae censura esset.

38. Eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule ui capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliae ciuitates uoluntate in dicionem uenerunt. et cum comitiorum iam appeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria ubi nihil belli erat Romam acciri placuit. is consules Cn. Seruilium Caepionem et C. Seruilium Geminum creauit. inde praetoria comitia habita. creati P. Cornelius Lentulus P. Quinctilius Uarus P. Aelius Paetus P. Uillius Tappulus; hi duo cum aediles plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit.

Sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: Ti. Ueturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque; in M. Pomponi Mathonis auguris et decemuiri locum creati decemuir M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat. quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Liuio et M. Seruilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati; item per biduum plebeii ab aedilibus P. Aelio P. Uillio; et Iouis epulum fuit ludorum causa.