Horatius – Epistulae L. I

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XI

Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Zmyrna quid et Colophon? Maiora minoraue fama,
cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
An uenit in uotum Attalicis ex urbibus una? 5
An Lebedum laudas odio maris atque uiarum?
Scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis uicus; tamen illic uiuere uellem,
oblitusque meorum, obliuiscendus et illis,
Neptunum procul e terra spectare furentem. 10
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
aspersus uolet in caupona uiuere; nec qui
frigus collegit, furnos et balnea laudat
ut fortunatam plene praestantia uitam;
nec si te ualidus iactauerit Auster in alto, 15
idcirco nauem trans Aegaeum mare uendas.
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
paenula solstitio, campestre niualibus auris,
per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet ac uoltum seruat Fortuna benignum, 20
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
Tu quamcumque deus tibi fortunauerit horam
grata sume manu neu dulcia differ in annum,
ut quocumque loco fueris uixisse libenter
te dicas; nam si ratio et prudentia curas, 25
non locus effusi late maris arbiter aufert,
caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
Strenua non exercet inertia; nauibus atque
quadrigis petimus bene uiuere. Quod petis, hic est,
est Vlubris, animus si te non deficit aequus. 30
XII

Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci,
si recte frueris, non est ut copia maior
ab Ioue donari possit tibi; tolle querellas;
pauper enim non est cui rerum suppetit usus.
Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil 5
diuitiae poterunt regales addere maius.
Si forte in medio positorum abstemius herbis
uiuis et urtica, sic uiues protinus, ut te
confestim liquidus Fortunae riuus inauret,
uel quia naturam mutare pecunia nescit 10
uel quia cuncta putas una uirtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
cultaque, dum peregre est animus sine corpore uelox,
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
nil paruum sapias et adhuc sublimia cures; 15
quae mare compescant causae, quid temperet annum,
stellae sponte sua iussaene uagentur et errent,
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
quid uelit et possit rerum concordia discors,
Empedocles an Stertinium deliret acumen? 20
Verum, seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro
defer; nil Grosphus nisi uerum orabit et aequum.
Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.
Ne tamen ignores quo sit Romana loco res, 25
Cantaber Agrippae, Claudi uirtute Neronis
Armenius cecidit; ius imperiumque Prahates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defundit Copia cornu.
XIII

Vt proficiscentem docui te saepe diuque,
Augusto reddes signata uolumina, Vinni,
si ualidus, si laetus erit, si denique poscet;
ne studio nostri pecces odiumque libellis
sedulus inportes opera uehemente minister. 5
Si te forte meae grauis uret sarcina chartae,
abicito potius quam quo perferre iuberis
clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum
cognomen uertas in risum et fabula fias.
Viribus uteris per cliuos, flumina, lamas. 10
Victor propositi simul ac perueneris illuc,
sic positum seruabis onus, ne forte sub ala
fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,
ut uinosa glomus furtiuae Pyrria lanae,
ut cum pilleolo soleas conuiua tribulis. 15
Ne uolgo narres te sudauisse ferendo
carmina quae possint oculos aurisque morari
Caesaris; oratus multa prece, nitere porro.
Vade, uale, caue ne titubes mandataque frangas.
XIV

Vilice siluarum et mihi me reddentis agelli,
quem tu fastidis habitatum quinque focis et
quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
certemus spinas animone ego fortius an tu
euellas agro, et melior sit Horatius an res. 5
Me quamuis Lamiae pietas et cura moratur,
fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
insolabiliter, tamen istuc mens animusque
fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra.
Rure ego uiuentem, tu dicis in urbe beatum; 10
cui placet alterius, sua nimirum est odio sors,
stultus uterque locum inmeritum causatur inique;
in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
nunc urbem et ludos et balnea uilicus optas; 15
me constare mihi scis et discedere tristem,
quandocumque trahunt inuisa negotia Romam.
Non eadem miramur; eo disconuenit inter
meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua
credis, amoena uocat mecum qui sentit, et odit 20
quae te pulchra putas. Fornix tibi et uncta popina
incutiunt urbis desiderium, uideo, et quod
angulus iste feret piper et tus ocius uua,
nec uicina subest uinum praebere taberna
quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius 25
ad strepitum salias terrae grauis; et tamen urges
iampridem non tacta ligonibus arua bouemque
disiunctum curas et strictis frondibus exples;
addit opus pigro riuus, si decidit imber,
multa mole docendus aprico parcere prato. 30
Nunc age, quid nostrum concentum diuidat, audi.
Quem tenues decuere togae nitidique capilli,
quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
cena breuis iuuat et prope riuum somnus in herba; 35
nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
limat, non odio obscuro morsuque uenenat;
rident uicini glaebas et saxa mouentem.
Cum seruis urbana diaria rodere mauis; 40
horum tu in numerum uoto ruis, inuidet usum
lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.
Optat ephippia bos piger, optat arare caballus;
quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.
XV

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi Baias
Musa superuacuas Antonius, et tamen illis
me facit inuisum, gelida cum perluor unda
per medium frigus; sane murteta relinqui 5
dictaque cessantem neruis elidere morbum
sulpura contemni uicus gemit, inuidus aegris
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
Mutandus locus est et deuersoria nota 10
praeteragendus equus. ‘Quo tendis? Non mihi Cumas
est iter aut Baias’, laeua stomachosus habena
dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
maior utrum populum frumenti copia pascat,
collectosne bibant imbres puteosne perennis 15
iugis aquae (nam uina nihil moror illius orae;
rure meo possum quiduis perferre patique;
ad mare cum ueni, generosum et lene requiro,
quod curas abigat, quod cum spe diuite manet
in uenas animumque meum, quod uerba ministret, 20
quod me Lucanae iuuenem commendet amicae);
tractus uter pluris lepores, uter educet apros,
utra magis piscis et echinos aequora celent,
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,
scribere te nobis, tibi nos adcredere par est. 25
Maenius, ut tebus maternis atque paternis
fortiter absumptis urbanus coepit haberi
scurra, uagus non qui certum praesepe teneret,
inpransus non qui ciuem dinosceret hoste,
quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus, 30
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quicquid quaesierat, uentri donabat auaro.
Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset, 35
scilicet ut uentres lamna candente nepotum
diceret urendos correctus Bestius. Idem,
quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
uerterat in fumum et cinerem: ‘Non hercule miror’,
aiebat, ‘si qui comedunt bona, cum sit obeso 40
nil melius turdo, nil uolua pulchrius ampla’.
Nimirum hic ego sum; nam tuta et paruola laudo,
cum res deficiunt, satis inter uilia fortis;
uerum ubi quid melius contingit et unctius, idem
uos sapere et solos aio bene uiuere, quorum 45
conspicitur nitidis fundata pecunia uillis.