Horatius – Epistulae L. I
I
Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro, 5
ne populum extrema totiens exoret harena.
Est mihi purgatum crebro qui personet aurem:
‘Solue senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.’
Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono, 10
quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum;
condo et compono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter;
nullius addictus iurare in uerba magistri,
quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15
Nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis,
uirtutis uerae custos rigidusque satelles;
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque 20
longa uidetur opus debentibus, ut piger annus
pupillis quos dura premit custodia matrum,
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem
consiliumque morantur agendi nauiter id quod
aeque pauperibus prodest, lucupletibus aeque, 25
aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
nec, quia desperes inuicti membra Glyconis, 30
nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Feruet auaritia miseroque cupidine pectus:
sunt uerba et uoces quibus hunc lenire dolorem
possis et magnam morbi deponere partem. 35
Laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te
ter pure lecto poterunt recreare libello.
Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,
nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
si modo culturae patientem commodet aurem. 40
Virtus est uitium fugere et sapientia prima
stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
quanto deuites animi capitisque labore;
impiger extremos curris mercator ad Indos, 45
per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes;
ne cures ea quae stulte miraris et optas,
discere et audire et meliori credere non uis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
magna coronari contemnat Olympia, cui spes, 50
cui sit condicio dulcis sine puluere palmae?
Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum.
‘O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum est;
uirtus post nummos!’ Haec Ianus summus ab imo
prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque 55
laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
sed quadringentis sex septem milia desunt:
plebs eris. At pueri ludentes: ‘Rex eris’ aiunt,
‘si recte facies’: hic murus aeneus esto 60
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui ‘rem facias, rem, 65
si possis, recte, si non, quocumque modo rem,’
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
an qui Fortunae te responsare subperbae
liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur 70
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit,
olim quod uolpes aegroto cauta leoni
respondit, referam: ‘Quia me uestigia terrent,
omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.’ 75
Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
frustis et pomis uiduas uenentur auaras
excipiantque senes, quos in uiuaria mittant;
multis occulto crescit res fenore. Verum 80
esto aliis alios rebus studiisque teneri:
idem eadem possunt horam durare probantes?
‘Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis’,
si dixit diues, lacus et mare sentit amorem
festinantis eri; cui si uitiosa libido 85
fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est:
nil ait esse prius, melius nil caelibe uita;
si non est, iurat bene solis esse maritis.
Quo teneam uoltus mutantem Protea nodo? 90
Quid pauper? Ride: mutat cenacula, lectos,
balnea, tonsores, conducto nauigio aeque
nauseat ac locuples, quem ducit priua triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
occurri, rides; si forte subucula pexae 95
trita subest tunicae, uel si toga dissidet impar,
rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
aestuat et uitae disconuenit ordine toto,
diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? 100
Insanire putas sollemnia me neque rides
nec medici credis nec curatoris egere
a praetore dati, rerum tutela mearum
cum sis et praue sectum stomacheris ob unguem
de te pendentis, te respicientis amici. 105
Ad summam: sapiens uno minor est Ioue, diues,
liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
II
Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,
dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi. 5
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia barbariae lento conlisa duello,
stultorum regum et populorum continet aestum.
Antenor censet belli praecidere causam;
quid Paris? Vt saluus regnet uiuatque beatus 10
cogi posse negat. Nestor componere litis
inter Pelidem festinat et inter Atriden;
hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Qucquid delirant reges, plectuntur Achiui.
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira 15
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus, quid uirtus et quid sapientia possit,
utile proposuit nobis exemplar Vlixen,
qui domitor Troiae multorum prouidus urbes,
et mores hominum inspexit, latumque per aequor, 20
dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
pertulit, aduersis rerum inmersabilis undis.
Sirenum uoces et Circae pocula nosti;
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
sub domina meretrice fuisset turpis et excors, 25
uixisset canis inmundus uel amica luto sus.
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,
sponsi Penelopae nebulones Alcinoique
in cute curanda plus aequo operata iuuentus,
cui pulchrum fuit in medios dormire dies et 30
ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
Vt iugulent hominem surgunt de nocte latrones;
ut te ipsum serues, non expergisceris? Atqui
si noles sanus, curres hydropicus; et ni
posces ante diem librum cum lumine, si non 35
intendes animum studiis et rebus honestis,
inuidia uel amore uigil torquebere. Nam cur,
quae laedunt oculum, festinas demere, siquid
est animum, differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude, 40
incipe. Viuendi qui recte prorogat horam,
rusticus expectat dum defluat amnis; at ille
labitur et labetur in omne uolubilis aeuum.
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
uxor, et incultae pacantur uomere siluae; 45
quod satis est cui contingit, nil amplius optet.
Non domus et fundus, non aeris aceruus et auri
aegroto domini deduxit corpore febris,
non animo curas; ualeat possessor oportet,
si comportatis rebus bene cogitat uti. 50
Qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et res
ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
auriculas citharae collecta sorde dolentis.
Sincerum est nisi uas, quodcumque infundis acescit.
Sperne uoluptates; nocet empta dolore uoluptas. 55
Semper auarus eget; certum uoto pete finem.
Inuidus alterius macrescit rebus opimis;
inuidia Siculi non inuenere tyranni
maius tormentum. Qui non moderabitur irae,
infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens, 60
dum poenas odio per uim festinat inulto.
Ira furor breuis est; animum rege, qui nisi paret,
imperat, hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem ceruice magister
ire uiam qua monstret eques; uenaticus, ex quo 65
tempore ceruinam pellem latrauit in aula,
militat in siluis catulus. Nunc adbibe puro
pectore uerba puer, nunc te melioribus offer;
quo semel est imbuta recens, seruabit odorem
testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis, 70
nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
III
Iule Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti priuignus, scire laboro.
Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus,
an freta uicinas inter currentia turris,
an pingues Asiae campi collesque morantur? 5
Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis et paces longum diffundit in aeuum?
Quid Titius, Romana breui uenturus in ora,
Pindarici fontis qui non expalluit haustus, 10
fastidire lacus et riuos ausus apertos?
Vt ualet? Vt meminit nostri? Fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
an tragica desaeuit et ampullatur in arte?
Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus, 15
priuatas ut quaeret opes et tangere uitet
scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,
ne, si forte suas repetitum uenerit olim
grex auium plumas, moueat cornicula risum
furtiuis nudata coloribus. Ipse quid audes? 20
Quae circumuolitas agilis thyma? Non tibi paruom
ingenium, non incultum est et turpiter hirtum;
seu linguam causis acuis seu ciuica iura
respondere paras seu condis amabile carmen,
prima feres hederae uictricis praemia. Quod si 25
frigida curarum fomenta relinquere posses,
quo te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli,
si patriae uolumus, si nobis uiuere cari.
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae 30
quantae conueniat Munatius? An male sarta
gratia nequiquam coit et rescinditur, ac uos
seu calidus sanguis seu rerum inscitia uexat
indomita ceruice feros? Vbicumque locorum
uiuitis, indigni fraternum rumpere foedus, 35
pascitur in uestrum reditum uotiua iuuenca.
IV
Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula uincat,
an tacitum siluas inter reptare salubris,
curantem quicquid dignum sapiente bonoque est? 5
Non tu corpus eras sine pectore; di tibi formam,
di tibi diuitias dederunt artemque fruendi.
Quid uoueat dulci nutricula maius alumno,
qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
gratia, fama, ualetudo contingat abunde, 10
et mundus uictus non deficiente crumina?
Inter spem curamque, timores inter et iras
omnem crede diem tibi diluxisse supremum;
grata superueniet quae non sperabitur hora.
Me pinguem et nitidum bene curata cute uises, 15
cum ridere uoles, Epicuri de grege porcum.