Gellius – Noctes Atticae L. XIII
XIII
I. Inquisitio verborum istorum M. Tullii curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro “multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum”; tractatumque, an idem duo ista significent “fatum” atque “natura”, an diversum. I. M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: “Hunc igitur ut sequerer properavi, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis”. II. “Praeter naturam” inquit “praeterque fatum”. An utrumque idem valere voluerit “fatum” atque “naturam” et duas res kath’henos hypokeimenou posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natura ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
me kai hyper moiran domon Aidos eisaphiketai.
III. Nihil autem dubium est, quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam. IV. Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis. V. Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim potita est: nam quia nec fato merita nec morte peribat, tamquam in faciendo fine vitae, quae violenta sunt non videantur e fato venire. VI. Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est hyper stephanou: Ho men tois goneusi nomizon monon gegenesthai ton tes heimarmenes kai ton automaton thanaton perimenei; ho de kai tei patridi hyper tou me tauten epidein doulevousan apothneiskein boulesetai. VII. Quod Cicero “fatum” atque “naturam” videtur dixisse, id multo ante Demosthenes ten pepromenen et ton automaton thanaton appellavit. VIII. Automatos enim thanatos quasi naturalis et fatalis nulla extrinsecus vi coactus venit.
II. Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino. I. Quibus otium et studium fuit vitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi: II. “Cum Pacuvius” inquiunt “grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut parvo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit. III. Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae scripsisset, et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora. IV. “Ita est,” inquit Accius “uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. V. Nam quod in pomis est, itidem” inquit “esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria. VI. Relinquendum igitur visum est in ingenio, quod dies atque aetas mitificet”.
III. An vocabula haec “necessitudo” et “necessitas” differenti significatione sint. I. Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant “necessitudinem” et “necessitatem” mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis idque unum solitarium significet. II. Sicut autem nihil quicquam interest, “suavitudo” dicas an “suavitas”, “sanctitudo” an “sanctitas”, “acerbitudo” an “acerbitas”, “acritudo” an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, “acritas”, ita nihil rationis dici potest, qui “necessitudo” et “necessitas” separentur. III. Itaque in libris veterum vulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est. IV. Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisve coniuncti sunt, “necessarii” dicuntur. V. Repperi tamen in oratione C. Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit, “necessitatem” dictam pro “necessitudine”, id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: “Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse”. VI. Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: “Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa ei necessitudo aut summa occasio data esset”.
IV. Descripta Alexandri … I. In plerisque monumentis rerum ab Alexandro gestarum et paulo ante in libro M. Varronis, qui inscriptus est Orestes vel de insania, Olympiadem Philippi uxorem festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio. II. Nam cum is ad matrem ita scripsisset: “Rex Alexander Iovis Hammonis filius Olympiadi matri salutem dicit”, Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: “Amabo”, inquit “mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere adversum Iunonem; malum mihi prorsum illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris”. III. Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam, quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis. I. Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta corpore aegro adfectoque ac spe vitae tenui fuit. II. Tunc omnis eius sectatorum cohors ad cum accedit orantes obsecrantesque, ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque, quibus ab eo inbuti fuissent. III. Erant tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et Menedemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo fuit, Menedemus autem Rhodo. IV. Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret tempestivum. V. Postea brevi tempore cum idem illi, qui de magistro destinando petierant, praesentes essent, vinum ait, quod tum biberet, non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum vel Rhodium aliquod vel Lesbium. VI. Id sibi utrumque ut curarent, petivit usurumque eo dixit, quod sese magis iuvisset. VII. Eunt, quaerunt, inveniunt, adferunt. VIII. Tum Aristoteles Rhodium petit, degustat: “firmum” inquit “hercle vinum et iucundum”. Petit mox Lesbium. IX. Quo item degustato:”utrumque” inquit “oppido bonum, sed hedion ho Lesbios. X. Id ubi dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset. XI. Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae. XII. Itaque non diu post Aristotele vita defuncto ad Theophrastum omnes concesserunt.
VI. Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod vocabulum “barbarismi” non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici. I. Quas Graeci prosoidias dicunt, eas veteres docti tum “notas vocum”, tum “moderamenta”, tum “accentiunculas”, tum “voculationes” appellabant; II. quod nunc autem “barbare” quem loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed “rusticum” et cum eo vitio loquentes “rustice” loqui dictitabant. III. P. Nigidius in commentariis grammaticis: “rusticus fit sermo,” inquit “si adspires perperam”. IV. Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo “barbarismus”, qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem inveni.
VII. Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis. I. Leaenas inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit. II. Verba ex eo libro haec sunt: He de de leaina eon ischyron kai thrasytaton hapax en toi bioi tiktei hen; tiktousa gar synekballei toi teknoi tas meteras. III. Homerus autem leones – sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici vocant – pluris gignere atque educare catulos dicit. IV. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt: