Gellius – Noctes Atticae L. XIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

sigon th’hopou dei kai legon ta kairia,

Euripides ita:

sigan th’hopou dei kai legein hin’asphales.

Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.

XX. De genere atque nominibus familiae Porciae. I. Cum in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis. II. Tum quaeri coeptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos. III. Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris: “hic” inquit “est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Vticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii. IV. Eius igitur, quem Cicero laudavit, pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae: M. Catonis Nepotis”. V. Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: “laudo” inquit “te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit, ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es. VI. Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt geniti non eodem patre; VII. duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit et matribus diversos et aetatibus longe dispares. VIII. Nam iam adulescente altero matre eius amissa ipse quoque iam multum senex Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum. IX. Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre vivo mortuus est et egregios de iuris disciplina libros reliquit, nascitur hic, de quo quaeritur, M. Cato M. filius M. nepos. X. Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit inque eo consulatu in Africam profectus in ea provincia mortem obit. XI. Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii viri, qui se Vticae occidit et quem Cicero laudavit, pater fuit, nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse. XII. Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; sed non eum, qui Vticae perit, sed qui, cum aedilis curulis et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus ibi vita functus est. XIII. Ex altero autem illo Censorii filio longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato. XIV. Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit, ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Vticae interemit, de cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse. XV. Videtis igitur hanc partem familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt, quam qui a maiore fratre eius geniti erant. XVI. Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis”. XVII. Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae postea ita esse, uti dixerat, cognovimus, cum et laudationes funebres et librum commentarium de familia Porcia legeremus.

XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est. I. Interrogatus est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, “has” ne “urbis” an “has urbes” et “hanc turrim” an “hanc turrem” dici oporteret. “Si aut versum” inquit “pangis aut orationem solutam struis atque ea verba tibi dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum”. II. Tum is, qui quaesierat: “quonam modo” inquit “vis aurem meam interrogem?” III. Et Probum ait respondisse: “Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in locis “urbis” et “urbes” dixit arbitrio consilioque usus auris. IV. Nam in primo georgicon, quem ego” inquit “librum manu ipsius correctum legi, “urbis” per “i” litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt: urbisne invisere, Caesar, terrarumque velis curam. Verte enim et muta, ut “urbes” dicas: insubidius nescio quid facies et pinguius. V. Contra in tertio Aeneidis “urbes” dixit per “e” litteram: centum urbes habitant magnas. Hic item muta, ut “urbes” dicas: nimis exilis vox erit et exsanguis; tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum. VI. Praeterea idem Vergilius “turrim” dixit, non “turrem”, et “securim”, non “securem”:

turrim in praecipiti stantem
incertam excussit cervice securim.

Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo utrumque loco per “e” litteram dicas”. VII. At ille, qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo: “cur” inquit “aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego”. VIII. Tum Probus iam commotior: “noli” inquit “igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, “urbis” an “urbes”. Nam cum id genus sis, quod video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris”. IX. His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer. X. Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et “tres” et “tris” posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere. XI. Versus ex decimo hi sunt:

tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit.

“Tres” illic, “tris” hic; pensicula utrumque modulareque: reperies suo quidque in loco sonare aptissime. XII. Sed in illo quoque itidem Vergilii versu:

haec finis Priami fatorum,

si mutes “haec” et “hic finis” dicas, durum atque absonum erit, respuentque aures, quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes:

quem das finem, rex magne, laborum?

Nam si ita dicas: “quam das finem”, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris. XIII. Ennius item “rectos cupressos” dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu:

capitibus nutantis pinos rectosque cupressos.

Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est “rectos” dicere “cupressos” quam “rectas”. XIV. Contra vero idem Ennius in annali duodevicesimo “aere fulva” dixit, non “fulvo”, non ob id solum, quod Homerus eera batheian dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior est visus et amoenior. XV. Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum in quinta in Verrem “fretu” scribere quam “freto”: “Perangusto” inquit “fretu divisa”. Erat enim crassius vetustiusque “perangusto freto” dicere. XVI. Itidem in secunda simili usus modulamine “manifesto peccatu” inquit, non “peccato”; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi. XVII. Verba sunt Ciceronis haec: “Nemo ita vivebat, ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur, ut, cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret”. XVIII. Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est. XIX. “Hic” enim “peccatus”, quasi “peccatio”, recte Latineque dicitur, sicut “hic incestus” non qui admisit, sed quod admissum est, et “hic tributus”, quod “tributum” nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. “Hic” quoque “adlegatus” et “hic arbitratus” pro “adlegatione” proque “arbitratione” dicuntur, qua ratione servata “arbitratu” et “adlegatu meo” dicimus. XX. Sic igitur “in manifesto peccatu” dixit, ut “in manifesto incestu” veteres dixerunt, non quin Latinum esset “peccato” dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est. XXI. Lucretius aeque auribus inserviens “funem” feminino genere appellavit in hisce versibus:

haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arva,

cum dicere usitatius manente numero posset:

aureus e caelo demisit funis in arva. XXII. Sacerdotes quoque feminas M. Cicero “antistitas” dicit, non secundum grammaticam legem “antistites”. Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: “Sacerdotes” inquit “Cereris atque illius fani antistitae”. XXIII. Vsque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt suis verba modulis pensitantem. XXIV. “Quod qui non sentiunt,” inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, “quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio”. XXV. Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco koloious te pseras te, alio in loco non pseron, set psaron dixit: ton d’hos te psaron nephos erchetai ee koloion, secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.

XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro. I. T. Castricius, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente – usus enim sum eo magistro – discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: “equidem” inquit “maluissem vos togatos esse; si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus, quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit”. II. Haec me audiente Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit. III. Plerique autem ex his, qui audierant, requirebant, cur “soleatos” dixisset, qui gallicas non soleas, haberent. IV. Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est: V. omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, “soleas” dixerunt, nonnumquam voce Graeca “crepidulas”. VI. “Gallicas” autem verbum esse opinor novum non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: “Cum gallicis” inquit “et lacerna cucurristi”. VII. Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, “crepidas” et “crepidulas” prima syllaba correpta id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci krepidas vocant, eiusque calciamenti sutores “crepidarios” dixerunt. VIII. Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: “Crepidarium” inquit “cultellum rogavit a crepidario sutore”.

XXIII. … I. Conprecationes deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. II. In his scriptum est: “Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nerienemque Martis”. III. Ex quibus id, quod postremum posui, sic plerosque dicere audio, ut primam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Nereidas. Sed qui proprie locuti sunt, primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. IV. Est enim rectus casus eius vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, “Nerio”, quamquam M. Varro in satura Menippea, quae inscribitur Skiomachia, non “Nerio”, sed “Nerienes” vocative dicit in his versibus: te Anna ac Peranna, Panda Cela, te Pales, Nerienes et Minerva, Fortuna ac Ceres. V. Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. Sed Nerio a veteribus sic declinabatur quasi Anio: VI. nam perinde ut “Anienem”, sic “Nerienem” dixerunt tertia syllaba producta. VII. Id autem, sive “Nerio” sive “Nerienes” est, Sabinum verbum est, eoque significatur virtus et fortitudo. VIII. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque praestanti fortitudine, “Nero” appellatus est. IX. Sed id Sabini accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum neura dicunt, unde nos quoque Latine “nervos” appellamus. X. Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur. XI. Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis in hoc versu: Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam. XII. Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret. XIII. Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: “Neria Martis, te obsecro, pacem da, te uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit, uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent”. XIV. “De tui” inquit “coniugis consilio” Martem scilicet significans; per quod apparet non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur. XV. Inibi autem animadvertendum est, quod Gellius “Neria” dicit per “a” litteram, non “Nerio” neque “Nerienes”. XVI. Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, vietus comoediarum scriptor, in fabula, quae Neaera inscripta est, ita scripsit: nolo ego Neaeram te vocent, set Nerienem, cum quidem Mavorti es in conubium data. XVII. Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba contra quam supra dictum est corripienda sit; cuius sonitus quanta aput veteres indifferentia sit, notius est, quam ut plura in id verba sumenda sint. XVIII. Ennius autem in primo annali in hoc versu:

Nerienem Mavortis et Herem,

si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit. XIX. Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuicuimodi est, quod in commentario quodam Servii Claudii scriptum invenimus, “Nerio” dictum quasi “Neirio”, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; “ne” enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativast.

XXIV. … I. M. Cato consularis et censorius publicis iam privatisque opulentis rebus villas suas inexcultas et rudes ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit ad annum usque aetatis suae septuagesimum. Atque ibi postea his verbis utitur: “Neque mihi” inquit “aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla. Si quid est,” inquit “quod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque frui licet”. Tum deinde addit: “Vitio vertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt egere”. II. Haec mera veritas Tusculani hominis egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae istorum praestigiae philosophari sese dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.

XXV. Quaesitum tractatumque, quid sint “manubiae”; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus. I. In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circum undique inaurata equorum atque signorum militarium, subscriptumque est: “ex manubiis”. II. Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur, quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie “manubiarum” illa inscriptio. III. Tum quispiam, qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis: “”ex manubiis”” inquit “significat “ex praeda”; manubiae enim dicuntur praeda, quae manu capta est”. IV. “Etiamsi” inquit Favorinus “opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. Sed quaero, an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione, quam dixit de lege agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit “manubias” et “praedam”, si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident?” V. Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria, verba ipsa M. Tulli statim dixit. VI. Ea nos hic adscripsimus: “Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore decemviri vendent”; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: “Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario”. VII. Ac deinde ad eum convertit, qui manubias esse praedam dixerat, et: “videturne tibi” inquit “utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus, quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:

dis tauton hemin eipen ho sophos Aischylos.
heko gar eis gen, phesi, kai katerchomai;
heko de tauton esti toi katerchomai.
Ne ton Di’, hosper g’ei tis eipoi geinotoi;
chreson sy maktran, ei de boulei, karpodon?”

VIII. “Nequaquam vero” inquit ille “talia videntur, quale est maktra et karpodos, quae vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque celebrandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur.” IX. “Quid igitur” inquit Favorinus “valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in “manubiis” et in “praeda”? num ornat, ut alioqui solet, orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo accusatore est, una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur: “Sicilia tota, si una voce loqueretur, hoc diceret: “quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit””. Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus. X. Item in eodem libro simili modo: “Siciliam” inquit “provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur”. XI. Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque varia: “depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse”, nonne unam et eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt. XII. “Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis exstruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicut in illa, quae inscripta est de decem hominibus, cum Thermum accusavit, quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi apomnemonevein: “Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis”. XIII. Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rhodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit. XIV. Verba eius haec sunt: “Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere”. XV. Itidem Cato ex originum VII in oratione, quam contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: “Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer,” … XVI. “Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est:

Hektora d’ek beleon hypage Zeus ek te konies
ek t’androktasies ek th’haimatos ek te kydoimou.

Item in alio versu:

hysminai te machai te phonoi t’androktasiai te.

XVII. Nam cum omnia ista utrobique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est. XVIII. Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est: Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, bis ad eos verbis usus est: meketi, paide philo, polemizete mede machesthe, XIX. in quo versu non oportet videri alterum verbum idem, quod superius, significans supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem. XX. Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignava et frigida videri debet: mnesteres d’ara Telemachoi thanaton te moron te ertyon, quod bis idem: thanaton et moron dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est. XXI. Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:

bask’ithi, oule Oneire,

et

bask’ithi, Iri tacheia,

verba idem duo significantia non frustra posita esse ek parallelon, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis? XXII. “Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus verberaverunt: XXIII. “Vultus denique” inquit “totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, decepit, fefellit, induxit”. XXIV. Quid igitur simile est” inquit “apud eundem in “praeda” et “manubiis”? Nihil profecto istiusmodi. XXV. Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusve; sed aliud omnino “praeda” est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est, aliud “manubiae”. XXVI. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt, manubiae vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta. XXVII. Vtrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque: et praedam, quae nondum esset venundata, et pecuniam, quae ex venditione praedae percepta esset. XXVIII. “Itaque haec inscriptio, quam videtis: “ex manubiis”, non res corporaque ipsa praedae demonstrat – nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus -, sed facta esse haec conparataque “ex manubiis”, id est ex pecunia praedaticia, declarat. XXIX. Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta. XXX. Quod “per quaestorem” autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari. Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. XXXI. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere et incuriose “praedam” pro “manubiis” et “manubias” pro “praeda” posuerint aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. XXXII. Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt”.

XXVI. Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia. I. P. Nigidii verba sunt ex commentariorum grammaticorum vicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: “Deinde” inquit “voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut “Valeri”, utrum interrogandi an vocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur; at in casu vocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt”. II. Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc Valerium appellans in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit, quin rideatur. III. “Summum” autem “tonum” prosoidian acutam dicit et, quem accentum nos dicimus, “voculationem” appellat et “casum interrogandi” eum dicit, quem nunc nos genetivum dicimus. IV. Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: “Si “huius”” inquit “”amici” vel “huius magni” scribas, unum “i” facito extremum; sin vero “hi magnei”, “hi amicei” casu multitudinis recto, tum ante “i” scribendum erit “e”, atque id ipsum facies in similibus”. Item: “si “huius terrai” scribas, “i” littera sit extrema, si “huic terrae”, per “e” scribendum est”. Item: “”mei” qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus “mei studiosus”, per “i” unum scribat, non per “e”; at cum “mihei”, tum per “e” et “i” scribendum est, quia dandi casus est”. V. Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti propter eos, qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.

XXVII. De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni. I. Partheni poetae versus est: Glaukoi kai Nerei kai einalioi Melikertei. II. Eum versum Vergilius aemulatus est itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:

Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

III. Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem neoterikoteros et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:

Tauron d’alpheioi, tauron de Poseidaoni.
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.

XXVIII. De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint. I. Legebatur Panaetii philosophi liber de officiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus est. II. Ibi scriptum est cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum vel maxime, quod esse haerereque in animo debet. III. Id autem est ad hanc ferme sententiam: “Vita” inquit “hominum, qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia periculaque ex inproviso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cavenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancratiastae vocantur. IV. Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata: ita animus atque mens viri prudentis adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens debet esse, erecta, ardua, saepta solide, expedita, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum quasi brachia et manus protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur”.

XXIX. Quod Quadrigarius “eum multis mortalibus” dixit; an quid et quantum differret, si dixisset “cum multis hominibus”. I. Verba sunt Claudii Quadrigarii ex annalium eius XIII: “Contione dimissa Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota civitas eum reduxit”. II. Cum is liber eaque verba M. Frontoni nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur “multis mortalibus” pro “hominibus multis” inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi, cui hoc videbatur: “ain tu,” inquit “aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, “mortalibus multis” ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse, quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis “mortalibus” maluit quam “hominibus” dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si “cum multis hominibus” ac non “cum multis mortalibus” diceret? III. Ego quidem” inquit “sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius in significanda totius prope civitatis multitudine “mortales” quam “homines” dixisse. IV. Namque “multorum hominum” appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, “multi” autem “mortales” nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus, quod in civitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere “cum multis mortalibus” Metellum in Capitolium venisse dixit emphatikoteron, quam si “cum multis hominibus” dixisset”. V. Ea nos omnia, quae Fronto dixit, cum ita, ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus: “videte tamen,” inquit “ne existimetis semper atque in omni loco “mortales multos” pro “multis hominibus” dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satura proverbium to epi tei phakei myron.” VI. Hoc iudicium Frontonis etiam in parvis minutisque vocabulis non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.

XXX. Non hactenus esse “faciem”, qua volgo dicitur. I. Animadvertere est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt, decessisse vel in aliam longe vel in proximam eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium, quae, cuimodi sint, non didicerint. II. Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas? quod Graeci dicunt quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura. III. Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, “faciem” dixit hominis pro corporis longitudine:

“aetate” inquit “integra,
feroci ingenio, facie procera virum”.

IV. Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum “facies” dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur. V. Sallustii verba sunt ex historia secunda: “Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet”. VI. Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo “faciem” pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi. – statura non magna, corpore aquilost. – ipsa east. – specie venusta, ore atque oculis pernigris. – formam quidem hercle verbis depinxti probe! VII. Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo “faciem” pro statura totiusque corporis figura dixisse.

XXXI. Quid sit in satura M. Varronis “caninum prandium”. I. Laudabat venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat. II. Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Hydrokyon inscriptus est. III. Propius igitur accessi et: “nosti,” inquam “magister, verbum illud scilicet e Graecia vetus musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli rei? oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est, sententiam dicas mihi”. IV. “Lege” inquit “tu mihi potius, quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem”. V. “Quonam” inquam “pacto legere ego possum, quae non adsequor? indistincta namque et confusa fient, quae legero, et tuam quoque impedient intentionem”. VI. Tunc aliis etiam, qui ibi aderant, compluribus idem comprobantibus desiderantibusque accipit a me librum veterem fidei spectatae luculente scriptum. VII. Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo. VIII. Sed quid deinde dicam? non audeo hercle postulare, ut id credatur mihi. IX. Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent; ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat. X. Reddit igitur mihi librum multis iam ridentibus et: “vides” inquit “oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; vix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum valebo ab oculis revise ad me et librum istum tibi totum legam”. XI. “Recte” inquam “sit oculis, magister, tuis; XII. sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: “caninum prandium” in hoc loco, quem legisti, quid significat?” XIII. Atque ille egregius nebulo quasi difficili quaestione proterritus exsurgit statim et abiens “non” inquit “parvam rem quaeris; talia ego gratis non doceo”. XIV. Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: “Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod vocant kirron, et novum, vetus, medium? et efficere nigrum viris, album urinam, medium pepsin? novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?” XV. Quid significet “prandium caninum”, rem leviculam diu et anxie quaesivimus. XVI. Prandium autem abstemium, in quo nihil vini potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret. XVII. Cum igitur “medium vinum” appellasset, quod neque novum esset neque vetus, et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus, nullam vim habere significavit neque novi neque veteris, quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. “Refrigerare” id dicit, quod Graece psychein dicitur.

____________

omissis XIV-XX